# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.513-518

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.513-16.1.518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.513

CTh.16.8.21
Idem aa. philippo praefecto praetorio per illyricum. nullus tamquam iudaeus, cum sit innocens, obteratur nec expositum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat. non passim eorum synagogae vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione laedantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicatus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem. sed ut hoc iudaeorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne iudaei forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam praeceps in christianae reverentiam cultionis admittant. dat. viii id. aug. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss. (412 [418?] aug. 6).
CTh.16.8.22
Idem aa. aureliano praefecto praetorio ii. quoniam gamalielus existimavit se posse impune delinquere, quo magis est erectus fastigio dignitatum, illustris auctoritas tua sciat nostram serenitatem ad virum illustrem magistrum officiorum direxisse praecepta, ut ab eo codicilli demantur honorariae praefecturae, ita ut in eo sit honore, in quo ante praefecturam fuerat constitutus ac deinceps nullas condi faciat synagogas et si quae sint in solitudine, si sine seditione possint deponi, perficiat, et ut inter christianos nullam habeat copiam iudicandi; et si qua inter eos ac iudaeos sit contentio, a rectoribus provinciae dirimatur. si christianum vel cuiuslibet sectae hominem ingenuum servumve iudaica nota foedare temptaverit vel ipse vel quisquam iudaeorum, legum severitati subdatur. mancipia quoque christianae sanctitatis si qua aput se retinet, secundum constantinianam legem ecclesiae mancipentur. dat. xiii kal. nov. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss. (415 oct. 20).
CTh.16.8.23
Idem aa. annati didascalo et maioribus iudaeorum. et veteribus et nostris sanctionibus constitutum est, cum propter evitationem criminum et pro diversis necessitatibus iudaicae religionis homines obligatos ecclesiae se consortio sociare voluisse didicerimus, non id devotione fidei, sed obreptione simulandum fieri. unde provinciarum iudices, in quibus talia commissa perhibentur, ita nostris famulatum statutis deferendum esse cognoscant, ut hos, quos neque constantia religiosae confessionis in hoc eodem cultu inhaerere perspexerint neque venerabilis baptismatis fide et mysteriis inbutos esse, ad legem propriam, quia magis christianitati consulitur, liceat remeare. dat. viii kal. octob. ravennae theodosio a. vii et palladio conss. (416 sept. 24).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
