# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.519-528

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.519-16.1.528. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.519

CTh.16.8.24
Idem aa. palladio praefecto praetorio. in iudaica superstitione viventibus adtemptandae de cetero militiae aditus obstruatur. quicumque igitur vel inter agentes in rebus vel inter palatinos militiae sacramenta sortiti sunt, percurrendae eius et legitimis stipendiis terminandae remittimus facultatem, ignoscentes facto potius quam faventes, in posterum vero non liceat quod in praesenti paucis volumus relaxari. illos autem, qui gentis huius perversitati devincti armatam probantur adpetisse militiam, absolvi cingulo sine ambiguitate decernimus, nullo veterum meritorum patrocinante suffragio. sane iudaeis liberalibus studiis institutis exercendae advocationis non intercludimus libertatem et uti eos curialium munerum honore permittimus, quem praerogativa natalium et splendore familiae sortiuntur. quibus cum debeant ista sufficere, interdictam militiam pro nota non debent aestimare. dat. vi id. mart. ravennae honorio xii et theodosio viii aa. conss. (418 mart. 19).
CTh.16.8.25pr.
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. placet in posterum nullas omnino synagogas iudaeorum vel auferri passim vel flammis exuri et si quae sunt post legem recenti molimine vel ereptae synagogae vel ecclesiis vindicatae aut certe venerandis mysteriis consecratae, pro his loca eis, in quibus possint extruere, ad mensuram videlicet sublatarum, praeberi. (423 febr. 15).
CTh.16.8.25.1
Sed et donaria si qua sunt sublata, eisdem, si necdum sacris mysteriis sunt dedicata, reddantur, sin redhibitionem consecratio veneranda non sinit, pro his eiusdem quantitatis pretium tribuatur. (423 febr. 15).
CTh.16.8.25.2
Synagogae de cetero nullae protinus extruantur, veteres in sua forma permaneant. dat. xv kal. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 febr. 15).
CTh.16.8.26
Idem aa. asclepiodoto praefecto praetorio. nota sunt adque omnibus divulgata nostra maiorumque decreta, quibus abominandorum paganorum, iudaeorum etiam adque haereticorum spiritum audaciamque compressimus. libenter tamen repetendae legis occasionem amplexi iudaeos scire volumus, quod ad eorum miserabiles preces nihil aliud sanximus, quam ut hi, qui pleraque inconsulte sub praetextu venerandae christianitatis admittunt, ab eorum laesione persecutioneque temperent utque nunc ac deinceps synagogas eorum nullus occupet, nullus incendat. tamen ipsi iudaei et bonorum proscriptione et perpetuo exilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos vel circumcidendum mandasse constiterit. et cetera. dat. v id. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. (423 apr. 9).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
