# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.626-635

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.626-16.1.635. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.626

CTh.16.10.25
Impp. theodosius et valentinianus aa. isidoro praefecto praetorio. omnibus sceleratae mentis paganae exsecrandis hostiarum immolationibus damnandisque sacrificiis ceterisque antiquiorum sanctionum auctoritate prohibitis interdicimus cunctaque eorum fana templa delubra, si qua etiam nunc restant integra, praecepto magistratuum destrui collocationeque venerandae christianae religionis signi expiari praecipimus, scientibus universis, si quem huic legi aput competentem iudicem idoneis probationibus illusisse constiterit, eum morte esse multandum. dat. xviii kal. dec. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss. (435 nov. 14).
CTh.16.11.0. De religione
CTh.16.11.1 [=brev.16.5.1]
Impp. arcad. et honor. aa. apollodoro proconsuli africae. quoties de religione agitur, episcopos convenit agitare; ceteras vero causas, quae ad ordinarios cognitores vel ad usum publici iuris pertinent, legibus oportet audiri. dat. xiii. kal. sept. patavio, theodoro v. c. cos. haec lex interpretatione non indiget.
CTh.16.11.2
Imppp. arcadius, honorius et theodosius aaa. diotimo proconsuli africae. edictum, quod de unitate per africanas regiones clementia nostra direxit, per diversa proponi volumus, ut omnibus innotescat dei omnipotentis unam et veram fidem catholicam, quam recta credulitas confitetur, esse retinendam. dat. iii non. mart. ravennae stilichone ii et anthemio conss. (405 mart. 5).
CTh.16.11.3
Impp. honorius et theodosius aa. marcellino suo salutem. ea, quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecipimus. dat. prid. id. oct. ravennae varane v. c. cons.
Theodosian Code Ius Romanum The Latin Library The Classics Page

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
