# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.64-73

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.64-16.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.64

CTh.16.2.15.1
Clerici vero vel hi, quos copiatas recens usus instituit nuncupari, ita a sordidis muneribus debent immunes adque a collatione praestari, si exiguis admodum mercimoniis tenuem sibi victum vestitumque conquirent; reliqui autem, quorum nomina negotiatorum matricula comprehendit eo tempore, quo collatio celebrata est, negotiatorum munia et pensitationes agnoscant, quippe postmodum clericorum se coetibus adgregarunt. (360 [359?] iun. 30).
CTh.16.2.15.2
De his sane clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ipsi possident, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium recognoscere iubemus, maxime cum in comitatu tranquillitatis nostrae alii episcopi, qui de italiae partibus venerunt, et illi quoque, qui ex hispania adque africa commearunt, probaverint id maxime iuste convenire, ut praeter ea iuga et professionem, quae ad ecclesiam pertinet, ad universa munia sustinenda translationesque faciendas omnes clerici debeant adtineri. dat. epistula prid. kal. iul. mediolano constantio a. x et iuliano iii caes. conss. (360 [359?] iun. 30).
CTh.16.2.16
Idem aa. ad antiochenses. in qualibet civitate, in quolibet oppido vico castello municipio quicumque voto christianae legis meritum eximiae singularisque virtutis omnibus intimaverit, securitate perpetua potiatur. gaudere enim et gloriari ex fide semper volumus, scientes magis religionibus quam officiis et labore corporis vel sudore nostram rem publicam contineri. dat. xvi kal. mart. antiochiae tauro et florentio conss. (361 febr. 14).
CTh.16.2.17
Impp. valentinianus et valens aa. ad byzacenos. plebeios divites ab ecclesia suscipi penitus arcemus. dat. iiii id. sept. aquileiae divo ioviano et varroniano conss. (364 sept. 10).
CTh.16.2.18
Idem aa. ad claudium proconsulem africae. quam ultimo tempore divi constanti sententiam fuisse claruerit, valeat, nec ea in adsimulatione aliqua convalescant, quae tunc decreta vel facta sunt, cum paganorum animi contra sanctissimam legem quibusdam sunt depravationibus excitati. dat. xiii kal. mart. treviris valentiniano et valente aa. conss. (370 febr. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
