# Theodosii Imperatoris Codex 16.1.74-81

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 16, lines 16.1.74-16.1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/16.1.74

CTh.16.2.19
Idem aa. modesto praefecto praetorio. quicumque ex curialium natus genere ad clericatum venerit et praeiudicio sanguinis coeperit postulari, certi temporis definitione defendatur, ut, si in consortio clericatus decennium quietis impleverit, cum patrimonio suo in perpetuum habeatur inmunis, si vero intra finitos annos fuerit a curia revocatus, cum substantia sua functionibus subiaceat civitatis: observando hoc, ut hi, quos decennium vindicat, petitione superflua minime fatigentur. dat. xvi kal. nov. hierapoli valentiniano et valente aa. conss. (370 oct. 17).
CTh.16.2.20
Imppp. valentinianus, valens et gratianus aaa. ad damasum episcopum urbis romae. ecclesiastici aut ex ecclesiasticis vel qui continentium se volunt nomine nuncupari, viduarum ac pupillarum domos non adeant, sed publicis exterminentur iudiciis, si posthac eos adfines earum vel propinqui putaverint deferendos. censemus etiam, ut memorati nihil de eius mulieris, cui se privatim sub praetextu religionis adiunxerint, liberalitate quacumque vel extremo iudicio possint adipisci et omne in tantum inefficax sit, quod alicui horum ab his fuerit derelictum, ut nec per subiectam personam valeant aliquid vel donatione vel testamento percipere. quin etiam, si forte post admonitionem legis nostrae aliquid isdem eae feminae vel donatione vel extremo iudicio putaverint relinquendum, id fiscus usurpet. ceterum si earum quid voluntate percipiunt, ad quarum successionem vel bona iure civili vel edicti beneficiis adiuvantur, capiant ut propinqui. lecta in ecclesiis romae iii kal. aug. valentiniano et valente iii aa. conss. (370 iul. 30).
CTh.16.2.21
Idem aaa. ad ampelium praefectum urbi. ii, qui ecclesiae iuge obsequium deputarunt, curiis habeantur inmunes, si tamen eos ante ortum imperii nostri ad cultum se legis nostrae contulisse constiterit: ceteri revocentur, qui se post id tempus ecclesiasticis congregarunt. dat. xvi kal. iun. gratiano a. ii et probo conss. (371 mai. 17).
CTh.16.2.22
Idem aaa. ad paulinum praesidem epiri novae. forma praecedentis consulti etiam circa episcoporum virginumque personas et circa alias, quarum statuto praecedenti facta complexio est, valeat ac porrigatur. dat. kal. decemb. treviris modesto et arinthaeo conss. (372 dec. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
