# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.107-116

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.107-2.1.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.107

interpretatio. ecclesiarum negotia, pro reverentia sanctitatis ac fidei, oportet, quum ad publicum prolata fuerint, sine aliqua dilatione finiri. nec debent defensores loci venerabilis ulla tarditate suspendi
CTh.2.5.0. De dominio rei quae poscitur vel consortibus ab eo, cui denuntiatum fuerit, nominandis
CTh.2.5.1
Imp. constantinus a. ...... petitor quem voluerit de consortibus pulset et quem vult per suam voluntatem praetereat, ea tamen condicione, ut qui pulsati non fuerint nullum de his quae iudicata fuerint praeiudicium patiantur, sed cum voluerint suas instituant actiones. (....).
CTh.2.5.2 [=brev.2.5.1]
Imp. iulianus a. secundo pf. p. post alia: explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium, studio protrahendae disceptationis, excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint, sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium, agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. et amputata constitutione constantini, patrui mei, quae super consortibus promulgata est, antiquum ius, quantum pertinet ad huiusmodi disceptationes, cum omni firmitate servetur, ut, interruptis artificiosis obstaculis, possidentum astutia comprimatur. dat. iii. non. sept. antiochiae, mamertino et nevitta coss.
interpretatio. remotis obiectionibus, quibus se consortes ad respondendum invicem excusabant, ut si non in una provincia vel sub uno iudice omnes essent, dum praesentiam suam non simul esse causantur, repetentes videbantur illudere: unde dilationem hanc removentes, quam patruus noster constantinus consortibus in hac parte praestiterat, iubemus secundum antiqui iuris ordinem, quicumque* pulsatus fuerit, pro sua parte vel persona respondeat, nec diutius sub hac occasione repetentem differat ille, qui possidet
CTh.2.6.0. De temporum cursu et reparationibus denuntiationum.
CTh.2.6.1 [=brev.2.6.1]
Imp. constantinus a. iulio vero praesidi tarraconensi. quum semel negotium necessitate vel casu temporibus fuerit exemptum*, ac postea per indulgentiam clementiae nostrae redintegratio praestetur, intra quattuor* menses iudicantis arbitrium, non ulterius litigatoribus praeberi oportet, etiamsi per obreptionem aliquid a nobis iterata supplicatione meruerint. dat. prid. non. mai. vienna, sabino et rufino coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
