# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.117-125

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.117-2.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.117

interpretatio. quando aliqua causa, necessitate intercedente vel casu, promissum tempus excesserit, et principali beneficio eam litigator meruerit reparare, non amplius ad definiendum negotium iudices quam quattuor* menses litigatoribus praestent. quibus exactis, etiamsi aliud dominorum beneficio obtinuerint, nullatenus audiantur
CTh.2.6.2 [=brev.2.6.2]
Idem a. ad felicem praesidem corsicae. post alia: si petitores probaverint, interpellantes se saepius esse dilatos, atque ita lapsum temporis incurrisse per negligentiam atque desidiam, gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarciatur. dat. ix. kal. nov. sirmio, constantino a. v. et licinio caes. coss.
interpretatio. si repetentem iudex per negligentiam usque eo distulerit, ut causam suam transactis legitimis temporibus perdat, omnia, quaecumque* in illius iudicio iuste sibi potuit vindicare, ei de ipsius iudicis facultatibus, habita aestimatione, reddantur
CTh.2.6.3 [=brev.2.6.3]
Idem a. ad bassum pf. p. altero ex litigatoribus in lite defuncto cursum temporis esse reparandum, latis iam dudum legibus continetur. dat. xiii. kal. iun. sirmio, crispo ii. et constantino ii. caess. coss.
interpretatio. si unus ex litigatoribus, sive pulsatus sive petitor, intra constitutum per scripturam tempus fortasse defecerit, tempora, quae fuerant statuta, successoribus renoventur
CTh.2.6.4 [=brev.2.6.4]
Imppp. constantinus, constantius et constans aaa. ad acyndinum pf. p. si quis iurgantium ante litis terminum ultimum diem obierit, non, ut ante statuimus, a decedentium primo die cursus temporis observari oportet, si successor legitimae aetatis sit, sed ex die petitae bonorum possessionis vel aditae hereditatis ei tempora renovari: ita tamen, ut ea res non lateat possidentem, nec clam, ut fraudem tempori faciat, pertentetur. quod si successor minoris aetatis sit, postquam datus tutor sive curator solennia susceptae defensionis impleverit, tempus dinumerari conveniet. dat. et pp. vi. kal. ian. antiochiae, urso et polemio coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
