Latin
Book 2, lines 2.1.126-2.1.134
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.126-134
Not analysed yet
interpretatio. si quis de litigatoribus ab hac luce discesserit, heredi eius non ex die, qua ille defunctus est, sed ex quo hereditatem acceperit, actionis tempora, quae auctori ad litem constituta fuerant, renoventur: ita tamen, ut fraus tempori, ex quo res est possessa, non fiat, sed sciat, se rem tenere, qui petitur. quod si heres in annis sit minoribus constitutus, tutori vel curatori ex eo tempora supputentur, ex quo pro minore firmam personam defensionis accepit et rem tenuit
CTh. 2. 6. 5 [=brev. 2. 6. 5]
Impp. constantius et constans aa. ad petronium vic. africae. inter privatos et fiscum, si privatus actionem intendat, quattuor* mensium tempora custodienda sunt: quum vero fiscus privato inferet aliquam quaestionem, sex mensium curricula serventur, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non neganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. dat. v. id. april. aquileia, acyndino et proculo coss.
interpretatio. quando inter fiscum et privatum possessorem de repetitione aliqua fuerit orta contentio, si privatus fiscum repetat, quattuor* menses ad respondendum actor fiscalis habebit inducias: si vero fiscus aliquid a possessore crediderit repetendum, sex mensium ad respondendum dilatio non negetur, dummodo ad praestandas inducias iusta ratio cognoscatur
CTh. 2. 7. 0. De dilationibus
CTh. 2. 7. 1
Imp. constantinus a. ad ursum vicarium. si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus neganda est. illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, qui praeter spem ad alienum iudicem trahebatur. dat. prid. non. mart. volusiano et anniano conss.
interpretatio. quando ab aliquo principe praeceptio fuerit surrepta, ut ad alium iudicem quam cui commissus est, adversarium suum pertrahat audiendum, sicut ille, qui petitor est, indutias si petierit, accipere non debuit, ita illi, qui ad iudicium adducitur, dilatio debita non negetur, ut facilius aut per scripturam aut per testes probare vale at illum a quo pulsatus est falsa supplicatione meruisse, quod petiit. (314 mart. 6)
CTh. 2. 7. 2pr.