# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.135-144

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.135-2.1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.135

Idem a. ad iulianum praefectum urbi. petendae in integrum restitutionis temporibus, ut iam constitutum est, observatis si dilatio ab actore petatur, quae intra metas lege comprehensas valeat artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit: sin vero eiusmodi postulentur curricula, quae intra spatium lege receptum angustari non queunt, quippe si in confinio praedicti temporis petuntur et eius terminos prorogabunt, dilationem petitori denegari conveniet; in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. (327 iul. 19).
CTh.2.7.2.1
Quod si defensio possidentium dilationis suffragia postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra constitutionis regulam proferat. qua dilatione, si a possessore impetretur, etiam petitor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. dat. xiiii kal. aug.; proposita romae constantio et maximo conss.
interpretatio. liquet quattuor mensibus constitutum, ut petentibus pro requirenda omni instructione indutiae concedantur. unde si illud spatium requiratur, quod indultum est, id est, quod quattuor menses non possit excedere, praestari conveniet. si vero tales petantur indutiae, quae tempus lege constitutum excedant, petitori debet dilatio denegari, qui scire debuit actionem suam constituto tempore finiendam. quod si ille spatium, qui rem possidet, fortasse petierit, dari sine impedimento temporis, quod petentibus datum est, omnino debebit: quia scire non potuit, quando ab adversario provocaretur ad causam, et quando possessor spatium, ut respondere possit, acceperit, etiam petitor suis partibus poterit necessaria providere. (327 iul. 19)
CTh.2.7.3 [=brev.2.7.1]
Impp. arcad. et honor. aa. messalae pf. p. post alia: de statu atque patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensium novem spatia creditur posse sufficere etc. dat. xii. kal. dec. theodoro v.C. cos.
interpretatio. quoties de statu ingenuitatis vel de patrimoniis causa vertitur, si necessaria negotii in transmarinis partibus litigatores habere se dixerint, novem mensium spatium indubitanter accipiant
CTh.2.8.0. De feriis
CTh.2.8.1 [=brev.2.8.1]
Imp. constantinus a. elpidio. sicut indignissimum videbatur, diem solis, veneratione sui celebrem, altercantibus iurgiis et noxiis partium contentionibus occupari, ita gratum ac iucundum est, eo die, quae sunt maxime votiva, compleri. atque ideo emancipandi et manumittendi die festo cuncti licentiam habeant, et super his rebus acta non prohibeantur. pp. v. non. iul. caralis, crispo ii. et constantino ii. caess. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
