# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.145-160

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.145-2.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.145

interpretatio. quamvis sancto die dominico omnes lites ac repetitiones quiescere iusserimus, emancipare tamen ac manumittere minime prohibemus, et de his rebus gesta confici pari ordinatione permittimus
CTh.2.8.18
(imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad principium praefectum praetorio. solis die, quem dominicum rite dixere maiores, omnium omnino litium, negotiorum, conventionum quiescat intentio; debitum publicum privatumque nullus efflagitet; nec apud ipsos quidem arbitros vel iudiciis flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum. et non modo notabilis, verum etiam sacrilegus iudicetur, qui a sanctae religionis instinctu rituve deflexerit. proposita iii non. nov. aquileiae, accepta viii k. dec. romae honorio n. p. et evodio conss. (386 nov. 3).
CTh.2.8.19pr. [=brev.2.8.2pr.]
Imppp. valentin., theodos. et arcad. aaa. albino pf. u. omnes dies iubemus esse iuridicos. illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit, aestivis fervoribus mitigandis et autumnis foetibus decerpendis.
CTh.2.8.19.1 [=brev.2.8.2.1]
Kalendarum quoque ianuariarum consuetos dies otio mancipamus.
CTh.2.8.19.2 [=brev.2.8.2.2]
His adiicimus natalitios dies urbium maximarum, romae atque constantinopolis, quibus debent iura deferre, quia et ab ipsis nata sunt.
CTh.2.8.19.3 [=brev.2.8.2.3]
Sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, in eadem observatione numeramus, nec non et dies solis, qui repetito in se calculo revolvuntur.
CTh.2.8.19.4 [=brev.2.8.2.4]
Parem necesse est haberi reverentiam nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. dat. vii. id. aug. roma, timasio et promoto coss.
interpretatio. causas per anni spatium omnibus diebus secundum leges audiri praecipimus. et licet lex quattuor* menses ad fructus colligendos indulserit, sed ita pro provinciarum qualitate et pro praesentia dominorum credidimus faciendum, ut a die viii. kalendarum iuliarum usque in kalendas augusti messivae feriae concedantur, et de kalendis augusti usque in x. kalend. septembris agendarum causarum licentia tribuatur. a x. autem kalend. septemb. usque in idus octobr. vindemiales feriae concedantur. dies etiam dominicarum, qui feriati sunt, ab audiendis negotiis vel exigendis debitis sequestramus. sanctos etiam paschae dies, id est septem qui antecedunt, et septem qui sequuntur. nec non et dies natalis domini nostri vel epiphaniae sine forensi strepitu volumus celebrari. natalem etiam principis vel initium regni pari reverentia convenit observari
CTh.2.8.20
Idem aaa. proculo praefecto urbi. festis solis diebus circensium sunt inhibenda certamina, quo christianae legis veneranda mysteria nullus spectaculorum concursus avertat, praeter clementiae nostrae natalicios dies. dat. xv k. mai. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 apr. 17).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
