# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.161-176

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.161-2.1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.161

CTh.2.8.21
Idem aaa. tatiano praefecto praetorio. actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus sequestrentur. dat. vi k. iun. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 mai. 27).
CTh.2.8.22
Impp. arcadius et honorius aa. heracliano correctori paflagoniae. sollemnes paganorum superstitionis dies inter feriatos non haberi olim lege reminiscimur imperasse. dat. v non. iul. constantinopoli olybrio et probino conss. (395 iul. 3).
CTh.2.8.23
Idem aa. ad aurelianum praefectum praetorio. die dominico, cui nomen ex ipsa reverentia inditum est, nec ludi theatrales nec equorum certamina nec quicquam, quod ad molliendos animos repertum est, spectaculorum in civitate aliqua celebretur. natalis vero imperatorum, etiamsi die dominico inciderit, celebretur. dat. vi k. sept. constantinopoli theodoro v.C. cons. (399 aug. 27).
CTh.2.8.24
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. religionis intuitu cavemus atque decernimus, ut septem diebus quadragesimae, septem paschalibus, quorum observationibus et ieiuniis peccata purgantur, natalis etiam die et epifaniae spectacula non edantur. dat. prid. non. feb. ravenna stilichone et aureliano conss. (400 [405] febr. 4).
CTh.2.8.25
Impp. honorius et theodosius aa. iovio praefecto praetorio. post alia: dominica die, quam vulgo solis appellant, nullas edi penitus patimur voluptates, etsi fortuito in ea aut imperii nostri ortus redeuntibus in semet anni metis obfulserit aut natali debita sollemnia deferantur. dat. kal. april. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss. (409 apr. 1).
CTh.2.8.26 [=brev.2.8.3]
Impp. honor. et theodos. aa. ioanni pf. p. post alia: die sabbato ac reliquis, sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus: quum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere etc. dat. vii. kal. aug. ravenna, dd. nn. honorio viii. et theodos. iii. aa. coss.
interpretatio. die sabbati nullum iudaeorum aut pro fiscali utilitate aut pro quolibet negotio volumus conveniri, quia religionis eorum dies non debet actione aliqua perturbari
CTh.2.9.0. De pactis et transactionibus
CTh.2.9.1
Imp. constantinus a. ad rufinum praefectum praetorio. post alia: litigia sententiis vel transactionibus terminata non sinimus restaurari. dat. iiii id. mai. ipso a. v et licinio c. conss. (319 [352] mai. 12).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
