# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.177-186

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.177-2.1.186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.177

CTh.2.9.2
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. eutropio praefecto praetorio. ubi pactum conscriptum est atque aquilianae stipulationis vinculis firmitas iuris innexa, aut gestis secundum legem adcommodandus est consensus aut poena una cum his, quae data probabuntur, ante cognitionem causae inferenda est. dat. iii non. iun. constantinopoli eucherio et syagrio conss. (381 iun. 3).
CTh.2.9.3pr. [=brev.2.9.1pr.]
Impp. arcad. et honor. aa. rufino pf. p. si quis maior annis adversum pacta vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum, vel interpellando iudicem, vel supplicando principibus, vel non implendo promissa ea, quae invocato dei omnipotentis nomine, eo auctore, solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena, quae pactis probatur inserta, earum rerum et proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus. quae omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint.
CTh.2.9.3.1 [=brev.2.9.1.1]
Eos etiam huius litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes, salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. dat. v. id. oct. constantinopoli, olybrio et probino coss.
interpretatio. si quis post xxv. aetatis suae annum adversus pactionem vel definitionem suam, quam nulla potestate constrictus emisit, sed voluntate propria fecisse dignoscitur, aut interpellare iudices aut potestatum animos contra hoc, quod fecit, precibus adire praesumpserit* aut implere neglexerit ea, quae sub sacramenti interpositione definitionis suae scriptura testatur: non solum ex hoc facto pronuntietur infamis, sed nec causam ipsam agere permittatur et poenam, quam in pacto constituit, cogatur exsolvere: et quicquid partibus suis per eandem scripturam fuerit deputatum, illis continuo conferatur, qui emissae pactionis definitionem sine aliqua contrarietate servaverint. illos quoque praecipimus similis poenae condicione* constringi, qui dominorum nomina placitis inserentes, definita implere neglexerint: quod illis pro munere conservatae pactionis accrescat, qui sacramenta et definita servaverint
CTh.2.10.0. De postulando
CTh.2.10.1
Imp. constantinus a. antiocho praefecto vigilum. iussione subversa, qua certus advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omnes licentiam habeant, ut quisque ad huius industriae laudem in quo voluerit auditorio pro ingenii sui virtute nitatur. dat. k. nov. serdicae constantino a. v et licinio c. conss. (319 nov. 1).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
