# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.187-198

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.187-2.1.198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.187

CTh.2.10.2
Idem a. ad antiochum praefectum vigilum. destituuntur negotia et temporibus suis excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria rapiuntur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel protestati fuerint, quod apud te causas acturi sunt, apud alium iudicem agendi habeant potestatem. proposita k. nov. serdicae constantino a. v. et licinio c. conss. (319 nov. 1).
CTh.2.10.3
Idem a. helladio. saepius claruit quosdam ex advocatis existimationi suae inmensa atque illicita compendia praetulisse nomine honorariorum. (325 mart. 30).
CTh.2.10.4 [=brev.2.10.1]
Imp. constantinus a. ad bassum pf. p. advocatos, qui consceleratis depectionibus suae opis egentes spoliant atque denudant, non iure causae, sed fundorum, pecorum et mancipiorum qualitate rationeque tractata, dum eorum praecipua poscunt coacta sibi pactione transscribi, ab honestorum coetu iudiciorumque conspectu segregari praecipimus. pp. viii. id. mart. constantinopoli, constantino a. viii. et constantio caes. coss.
interpretatio. advocati, id est causas agentes, qui per iniquam cupiditatem susceptos, quorum causas acturi sunt, prius cogunt de rebus suis taliter scriptura intercedente pacisci, ut omnia, quae meliora sunt in agris aut in mancipiis aut in pecoribus, ad eos sub promissa defensione perveniant, et ideo qui tam scelerati in eos, quibus patrocinium promittunt, fuerint deprehensi, et a conventu honestorum virorum et iudiciorum communione praecipimus segregari
CTh.2.10.5 [=brev.2.10.2]
Impp. valentin. et valens aa. olybrio pf. u. quisquis vult esse causidicus, ipsam solam sumat in causas agendo personam, nec idem in eodem negotio defensor sit et quaesitor, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum. acc. xii. kal. sept. ipsis aa. coss.
interpretatio. quicumque* causas suscipere vel agere voluerit alienas, hoc sibi noverit vindicandum, ne velit in eo negotio, quod susceperit, et iudicis et assertoris habere personam
CTh.2.10.6 [=brev.2.10.3]
Impp. honor. et theodos. aa. eustathio pf. p. [de re necessaria ad locum.] altero beneficio non solum per forum tuae magnitudinis, sed in universis iudiciis valituro, ut filiifamilias, quicquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione conquisierint, id post patris obitum praecipuum, veluti peculium castrense, proprio dominio valeant vindicare: sub tali forma, quam militantibus, ex iure procinctis, cinguli praerogativa detulit. dat. x. kal. april. constantinopoli, dd. nn. honorio xiii. et theodos. x. aa. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
