Latin
Book 2, lines 2.1.237-2.1.243
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.237-243
Not analysed yet
interpretatio. dolus malus est, quoties per aliquam scripturam vel fraudem ea, quae definita sunt, per scripturae argumenta mutantur. vel si quis per chartarum suppositionem aut per surreptionem aliquam id, quod contra se futurum sit, ut consentire videatur, inducitur, vel quum his similia discutiente iudice probantur admissa. et ideo ille, qui queritur, dolo se fuisse gravatum, intra biennium suas et incipiat et definiat actiones: ultra sibi nec ad inchoandum, nec ad definiendum tempus noverit esse concessum. nam si aut illum, qui dolum admisisse dicitur, aut illum, qui pertulit, absentem esse contigerit, a tempore, quo apud iudicem agere coeperit, biennium ad definiendam actionem sciat sibi esse permissum
CTh. 2. 16. 0. De integri restitutione.
CTh. 2. 16. 1 [=brev. 2. 16. 1]
Imp. constantinus a. ad populum. in integrum restitutione minoribus adversus commentitias venditiones et adversus tutorum insidias sanctionum praesidio cautum esse, non dubium est: ac si quid forte iidem de suo in fraudem tutelae alienasse docerentur, fraudatorio interdicto prospectum esse minoribus declaratur. dat. iii. id. mart. sirmio, ipso a. vii. et constantio caes. coss.
interpretatio. in annis minoribus constitutis multum legibus constat esse prospectum. et ideo adversus tutorum fraudes vel venditiones, quas minoribus aliquibus commentis extorserint, aut quicquid sub tutelae nomine iniuste egerint, noverint legis beneficio revocandum
CTh. 2. 16. 2pr. [=brev. 2. 16. 2pr.]
Idem a. ad bassum pf. p. placuit, post completum quintum et vicesimum annum, ex eo, quo vicesimi et sexti anni dies illuxerit, ad interponendam contestationem in urbe roma usque ad anni tricesimi extremum diem spatia prorogari, et intra centesimum urbis romae milliarium, si tamen ab his iudicibus, qui romae sunt, fuerit iudicandum: per omnem vero italiam usque ad finem anni vicesimi et noni: in ceteris omnibus provinciis usque ad completum annum vicesimum et octavum. quo transacto tempore manifeste omnes sciant, legum sibi deinceps praesidia denegari, quandoquidem, contestationis necessitate depulsa, finiendas integri restitutionum decidendasque causas certo genere clauserimus.