# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.244-252

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.244-2.1.252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.244

CTh.2.16.2.1 [=brev.2.16.2.1]
Eandem autem custodiri temporum convenit rationem, si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata, eique administratio rei propriae reserata, ut ad persequendas in integrum restitutiones finiendasque causas iuge tempus habeat praestitutum.
CTh.2.16.2.2 [=brev.2.16.2.2]
Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, quum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, integri restitutionis beneficio uti, tempore illibato.
CTh.2.16.2.3 [=brev.2.16.2.3]
Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet actiones, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas integri restitutiones decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur exstitisse, reliquum fuerat.
CTh.2.16.2.4 [=brev.2.16.2.4]
Quum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, siquidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox quum creta fuerit vel adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando integri restitutionis negotio solida, sine ulla deminutione, tempora supputentur, quae non pro locis, regionibus atque provinciis, in quibus morantur, qui heredes aut bonorum possessores sunt, observari iubemus, sed in quibus defuncti domicilia collocaverant. dat. viii. kal. aug. naisso. pp. romae non. oct., constantino a. viii. et constantino caes. coss.
interpretatio. iustum videtur, ut post xxv. annum, ubi xxvi. annus fuerit ingressus, deposita apud iudicem contestatione petat, qui sibi voluerit ea, quae in annis minoribus aut per se aut per tutores vel curatores vitio male acta sunt, salva et integra pro aetatis infirmitate restitui. in his dumtaxat* provinciis, usque ad xxviii. annum, si contestatus fuerit, integra ei, salvo principali negotio, quae male amiserat, reformentur. nam et qui serenitati nostrae pro venia aetatis crediderit supplicandum, hoc sibi noverit esse concessum, ut sine praeiudicio indulgentiae nostrae, quod in sequenti lege comprehensum est, usque ad constitutum superius tempus liberum habeat in rerum, quas male gesserat, proprietatem restitui. quod si forsitan minor annis in illius hereditate successerit, qui et ipse in annis minoribus ab hac luce discessit, non prohibendus est, quum ad xxvi. annum pervenerit, ut sibi, unde illi competebat, reparationem agendarum rerum interposita contestatione requirat. sin vero minor hereditatem illius, qui plena et integra aetate defecit, acceperit, mox in integrum fuerit restitutus, ea tempora in negotiis prosequatur, quae defuncto maiori legibus competebant. quum autem maior minori seu ex testamento seu ex quocumque* iure successerit, quum primum ad eum hereditas defuncti pervenerit, quicquid pupillo potuit pro integri restitutione competere, in illius transeat actionem: ita ut illius provinciae forum sequatur, in qua defunctus minor habitasse dignoscitur

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
