Latin
Book 2, lines 2.1.284-2.1.291
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.284-291
Not analysed yet
CTh. 2. 19. 3 [=brev. 2. 19. 3]
Idem a. ad concilium byzacenorum. servus necessarius heres instituendus est, quia non magis patrimonium quam infamiam consequi videtur. unde claret, actionem inofficiosi fratribus relaxatam, quum infamiae aspergitur vitiis is, qui heres exstitit, omniaque fratribus tradi, quae per turpitudinem aut aliquam levem notam capere non potest institutus. ita in hac quoque parte, si quando libertis heredibus institutis fratres fuerint alieni, inofficiosi actione proposita praevaleant in omnibus occupandis facultatibus defuncti, quas ille perperam ad libertos voluerat pertinere. dat. vii. kal. aug. coloniae agrippinae, pacatiano et hilariano coss.
interpretatio. si servo pro necessitate debiti a domino cum libertate hereditas fuerit dimissa, quia huiusmodi persona videtur infamis, germanis fratribus, qui praetermissi sunt, agendi contra testamentum datur facultas: ut remota infami persona, salva tamen, quam meruit, libertate, hereditatem germani fratres ad se debeant revocare. nam et si praetermissis fratribus liberti per testamentum heredes fuerint instituti, simili modo germani defuncti eos a bonis fraternae hereditatis excludent, sibique omnia, quae reliquerit, vindicabunt
CTh. 2. 19. 4 [=brev. 2. 19. 4]
Imp. constantius a. et iulianus caesar olybrio. quum scribit moriens, ut arbitratu boni viri, si quid minus filiis sit relictum, quam modus quartae, quae per successionem bonis tantum liberis debetur, efflagitat, id ipsum ab herede eisdem in pecunia compleatur, manifestum est, nullam iam prorsus nec super testamento, nec super donationibus querelam remanere, praesertim quum universam eadem repellat et reprimat, quae ad pecuniam redigit, iusta taxatio. dat. xiv. kal. iun. tauro et florentio coss.
interpretatio. quoties pater filiis per testamentum de facultatibus a se dimissis quartam dari praeceperit portionem, et hoc in nummo fieri bonorum virorum arbitrio crediderit committendum, seu hoc testamento sive donatione conscripserit, nullam contra voluntatem patris filius habeat actionem, dummodo quartam portionis suae, quam erat habiturus de omnibus, quae tempore mortis suae pater reliquerit, consequatur in nummo
CTh. 2. 19. 5 [=brev. 2. 19. 5]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. hypatio pf. p. intra quinquennium, quod inofficiosis actionibus constitutum est, liberis quoque, parentum iudicia inofficiosa causantibus, eadem temporis curricula praestituta sunt. dat. v. kal. iun. patavio, merobaude ii. et saturnino coss.