# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.292-303

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.292-2.1.303. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.292

interpretatio. intra quinque annos a die mortis defuncti, quicumque* inofficiosum dicere voluerit testamentum, inchoandae actionis licentiam se noverit habiturum. quod temporis spatium etiam filii sibi, si contra parentum testamenta ac voluntatem agere voluerint, agnoscant esse concessum. quo transacto, si repetitio inchoata non fuerit, omnium personarum de inofficioso intentio conquiescat. ceterum intra quinquennium inchoata, usque ad tricennium obtineat actionem
CTh.2.19.6 [=brev.2.19.6]
Impp. honor. et theodos. aa. ioanni pf. p. adversus iudicium omnibus integris atque servatis, quibus inofficiosi actio aut de immodicis donationibus coeperit forte competere, vel qui se praeteritum esse testatur. nos enim ita huiusmodi institutiones firmandas esse concessimus, ut competentibus actionibus viam minime clauderemus. dat. xvi. kal. mart. ravenna, post consulatum honorii ix. et theodosii v. aa.
interpretatio. contra voluntatem defuncti ita omnia, quae superiore lege sunt statuta, serventur, ut et de inofficioso agere liceat, et, si quis se praeteritum dixerit, audiatur. sed ita haec omnia observari praecipimus, ut, si qua alia propositio fuerit de testamento vel donatione, quae possit opponi, in omnibus audiatur
CTh.2.19.7 [=brev.2.19.7]
Imp. theodos. a. asclepiodoto pf. p. si quis defuncti agnoverit voluntatem, de inofficioso agere prohibetur. dat. vii. kal. mart. constantinopoli, victore v.C. cos.
interpretatio. qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit aut vindicaverit et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit
CTh.2.20.0. De inofficiosis donationibus.
CTh.2.20.1 [=brev.2.20.1]
Imp. constantius a. et iulianus caesar olybrio. illud omnino dubitare non convenit, quod immodicarum donationum omnis querela ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit inducta, et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda, vel idem et temporibus et moribus. dat. xiv. kal. iun. tauro et florentio coss.
interpretatio. certum est, quod donatio facta de inofficioso testamento querelae similis iudicatur, contra quam similiter praetermissus, etsi ei minus, cui haec actio competit, quam quartae portionis suae modus est, dimittatur, intra quinquennium superius constitutum agere permittitur. et sicut de inofficioso testamento, ita potest agere, ut donatio evacuetur
CTh.2.21.0. De inofficiosis dotibus.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
