# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.315-324

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.315-2.1.324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.315

CTh.2.23.1pr. [=brev.2.23.1pr.]
Impp. honor. et theodos. aa. crispino comiti et magistro equitum. quisquis armatae militiae stipendiis communitus in solo publico vel aedificium aliquod construxerit vel septis quibuslibet spatia certa concluserit, perpetuo iure et firmo dominio eadem ex nostra generali auctoritate possideat, nec per surreptionem aliquis postea eadem loca a nostra clementia audeat postulare.
CTh.2.23.1.1 [=brev.2.23.1.1]
Illud quoque sancimus, si quisquam militum simili condicione* ante hoc tempus loca publica possidenda detinuit, ac postea eadem per alias competitionum nebulas detectus fuerit amisisse, reformari eadem; ita tamen, si probatum fuerit, a nullo antea possessum solum hac, qua ostendimus, a milite ratione detentum: vel si, in alios forte eorum militum voluntate translatum fuisse, quod tenuerant, potuerit edoceri.
CTh.2.23.1.2 [=brev.2.23.1.2]
Ne quis sane post hanc definitionem nostri numinis surripiendo postulare audeat haec spatia, de quibus praesens oraculi nostri forma comprehendit, poenam viginti librarum auri iubemus adscribi. dat. v. kal. mart. ravenna, asclepiodoto et mariniano coss.
interpretatio. quicumque* militans in solo publico aedificium fortasse exstruxerit aut aliquid pro utilitate sua crediderit faciendum, per nullius calumniam penitus repellatur, sed hoc perpetuo in eius iure permaneat. idem miles nostris utilitatibus serviens, si locum publicum construxerit vel ad excolendum fortasse tenuerit, si hoc tamen nullus antea tenuit, cui miles ipse pervasor exstiterit, simili ratione possideat. contra quam rem etiamsi surreptum principi fuerit, non solum impetrata non valeant, verum etiam improbus petitor viginti libras auri fisco cogatur exsolvere
CTh.2.24.0. De familiae herciscundae.
CTh.2.24.1 [=brev.2.24.1]
Imp. constantinus a. ad verinum. quum dividendae res erunt, dubitari non potest, ab heredibus suis consensum sine ulla controversia commodandum. quod vero ad huiusmodi spectat scripturas, in quibus talis defunctorum fuisse mens invenitur, ut de testamento intelligatur tantummodo cogitatum, etsi repugnare ius videatur, huiusmodi quoque conscriptiones inter suos dumtaxat* heredes valere oportet, quemadmodum valent scripturae simpliciter inchoatae, quas nulla solennitatis adminicula defendunt, solis nixae radicibus voluntatis. licet enim sub testamenti vocabulo coeptae, quum perfectae non sint, neque appellari aliter ullo modo possint, evanuisse videntur, tamen dispositiones ultimae, coloratam iuris imaginem referentes, iustius in se legum proclivem favorem debent provocare. quamobrem, quum filiis ac nepotibus civili iure vel auxilio praetoris ut suis heredibus defuncti successio deferatur, etiamsi coeptum, neque impletum testamentum esse memoretur, vel si ab utilitate verborum vel solennitate iuris inanis scriptura esse dicatur, considerari specialiter voluntatem placet, et obsecundari protinus, quum res dividentur, nec retineri amplius, quam quod singulorum personis detegetur adscriptum, ut et memoria defuncti non violetur parentis, et occasiones litium dirimantur. dat. iv. kal. sept. crispo ii. et constantino ii. caess. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
