Latin
Book 2, lines 2.1.332-2.1.340
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.332-340
Not analysed yet
interpretatio. in divisione patrimoniorum seu fiscalium domorum sive privatorum observari specialiter debet, ut, quia iniustum est, filios a parentibus vel uxores a maritis, quum ad quemcumque* possessio pervenerit, sequestrari, mancipia, quae permixta fuerint, id est uxor cum filiis et marito suo, datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare, quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio fieri omnino non possit
CTh. 2. 26. 0. De finium regundorum
CTh. 2. 26. 1
Imp. constantinus a. ad tertullianum virum perfectissimum comitem dioeceseos asianae. si quis super invasis sui iuris locis prior detulerit querimoniam, quae finali cohaeret cum proprietate controversiae, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. quod si altera pars locorum adepta dominium subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; at si controversia eius claruerit, qui primo iudiciis detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eundem invasisse constiterit. nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent. dat. viii k. mart. bessi gallicano et symmacho conss. (330 febr. 22).
CTh. 2. 26. 2 [=brev. 2. 26. 1]
Imp. constantinus a. ad bassum pf. p. si constiterit, eum, qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id, quod male petebat, amittat, sed quo magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, is, qui irreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum diripere tentavit, amittat. lecta apud acta xii. kal. iul. gallicano et symmacho coss.
interpretatio. si quis pervasor finium fuerit approbatus, eo quod, priusquam aliquid iudicio finiretur, id, quod alter tenuerat, invasisset, non solum illud, quod male praesumpsit*, amittat, sed ut non unusquisque rem alienam occupet, quum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spatii restituat, quantum praesumpsit* invadere
CTh. 2. 26. 3
Idem a. ad universos provinciales. post alia: si finalis controversia fuerit, tum demum arbiter non negetur, cum intra quinque pedes locum, de quo agitur apud praesidem, esse constiterit; cum de maiore spatio causa, quoniam non finalis, sed proprietatis est, apud ipsum praesidem debeat terminari. et si socius quid petat a socio, ante praeses iudicet, an praestari aliquid oporteat et tunc demum illud per arbitros restituatur, quod constiterit esse solvendum. dat. k. aug. basso et ablavio conss. (331 aug. 1).