# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.341-349

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.341-2.1.349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.341

CTh.2.26.4
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. neoterio praefecto praetorio. quinque pedum praescriptione summota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. sola sit igitur huiusmodi litibus una praescriptio, quae improbi petitoris refrenare possit invidiam, si veteribus signis limes inclusus finem congruum erudita arte praestiterit. nec vero prolixioris temporis in huiusmodi iurgiis locum habebit ulla praescriptio, cum diuturno otio alienum rus quis se asserat diligentius coluisse, quando omne huiusmodi iurgium solo praecipimus iure discingi, quo artis huius peritis omnem commisimus sub fideli arbitrio notionem. dat. vii k. aug. arcadio a. i et bautone conss. (385 iul. 26).
CTh.2.26.5
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio. cunctis molitionibus et machinis amputatis finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus ac de eo tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare. quod si loca in controversiam veniant, sollemniter de his iudices recognoscent et seu civilis seu criminalis actio competet, tribuetur ita, ut causa cognita et redhibitioni obnoxius decernatur nec poenam convictus aufugiat. dat. prid. non. novemb. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss. (392 nov. 4).
CTh.2.27.0. Si certum petatur de chirographis.
CTh.2.27.1pr. [=brev.2.27.1pr.]
Imppp. honor., theodos. et constantius aaa. palladio pf. p. super chirographis mortuorum hanc servari volumus perpetua observatione sententiam, ut, qui inter absentes intra hoc iuge quinquennium, inter praesentes vero biennium iudiciis competentibus non publicaverit cautiones, nec convenerit debitoris heredes, actione privetur.
CTh.2.27.1.1 [=brev.2.27.1.1]
Hic tamen si intra tempora constituta processerit, absque ullo sequestrationis obiectu prius manum defuncti probare iubeatur: hoc enim toto iure cantatum est, ut scripturam prolator affirmet; quam tamen adstrui non sola manus collatione conveniet (quid enim aliud falsarius agit, quam ut similitudinem veritatis imitetur?), sed aliis multiplicibus documentis, ut probet, magnae securitatis fuisse, quod siluit. nam si publicam iudiciorum aditionem amicitiarum forsitan impedivit affectio, privatam saltem conventionem testis audivit, libertus aut servus agnovit, admonere etiam potuit sub mortis vicinitate languentem.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
