Latin
Book 2, lines 2.1.392-2.1.401
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.392-401
Not analysed yet
interpretatio. hoc sane creditoribus volumus esse praestandum, ut actor vel servus sive procurator possessionis, qui pecuniam a creditore susceperit, si nihil de rationibus suis domino debuerit, pro pecunia, quam accepit, de peculio, quod habet, creditoribus reddat
CTh. 2. 33. 0. De usuris.
CTh. 2. 33. 1 [=brev. 2. 33. 1]
Imp. constantinus a. ad dracilianum agentem vices pf. p. quicumque* fruges humidas vel arentes indigentibus mutuas dederint, usurae nomine tertiam partem superfluam consequantur, id est ut, si summa crediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius consequantur. quod si conventus creditor propter commodum usurarum debitum recipere noluerit, non solum usuris, sed etiam debiti quantitate privandus est. quae lex ad solas pertinet fruges: nam pro pecunia ultra singulas centesimas creditor vetatur accipere. pp. caesareae xv. kal. mai. ,paulino et iuliano coss.
interpretatio. quicumque* fruges humidas, id est vinum et oleum, vel quodcumque* annonae genus alteri commodaverit, non plus ab eo propter usuram quam tertiam partem accipiat, id est ut supra duos modios, qui accepit, tertium reddat. quod si conventus fuerit ille, qui commodat, et pro maiore usura noluerit debitum suum, adiecto tertio modio, a debitore recipere, etiam debitum perdat. quam rem ad solas fruges praecipimus pertinere. nam quando pecunia fuerit commodata, nisi unam tantum centesimam a creditoribus exigi non iubemus
CTh. 2. 33. 2 [=brev. 2. 33. 2]
Imppp. valentin. ,theodos. et arcad. aaa. cynegio pf. p. quicumque* ultra centesimam iure permissam quicquid sub occasione necessitatis eruerit, quadrupli poenae obligatione constrictus, sine cessatione, sine requie protinus ablata redhibebit. hi vero, qui antea pari furore grassati uspiam detegentur, in duplum extorta restituant. dat. viii. kal. nov. constantinopoli, honorio nb. p. et evodio v. C. coss.
interpretatio. si quis plus, quam legitima centesima continet, hoc est tres siliquas in anno per solidum, amplius a debitore sub occasione necessitatis accipere vel auferre praesumpserit*, post datam legem sine ulla dilatione ea, quae amplius accepit, constrictus quadrupli poena restituat. ea vero, quae ante legem tali ratione data sunt, in duplum volumus reformari
CTh. 2. 33. 3 [=brev. 2. 33. 3]
Impp. arcad. et honor. aa. eutychiano pf. p. frustra debitores in annis minoribus constitutorum usuras se restituere non debere contendunt, quia senatoria eos dignitate praeditos esse testantur. unde sortem cum usuris in stipulationem deductis restituant. dat. viii. kal. dec. constantinopoli, caesario et attico coss.