# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.40-50

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.40-2.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.40

interpretatio. etsi civilia negotia ad provinciarum rectores iussimus pertinere, tamen, quoties criminalis actio intercesserit inter illos, qui in armis nostris militant, atque privatos, si militans privatum in iudicium vocaverit, rector provinciae audiendi et iudicandi habeat potestatem. si vero privatus servientem nobis in armis vel militantem forte pulsaverit, ille causam audiat, ad cuius ordinationem is respicit, qui militat, vel cui arma tenuerit
CTh.2.1.3 [=brev.2.1.3]
Idem a. et iulianus c. ad taurum pf. p. non solum in agentes in rebus, sed in alios etiam cuiuslibet homines condicionis* competentes vigoris aculei exserantur, si modo fuerit declaratum, delicto eos obnoxios detineri. quicumque* igitur aliquid improbe turpiterque commiserit aut libidinis macula forte polluerit pudicitiam, debet ad eum ultio severitatis congruae propagari: quum tamen direptionem videantur esse conquesti, qui gravia testantur esse admissa, quae obnoxios claruerit invasisse, in duplum restituere compellantur. data et accepta viii. kal. oct. constantio a. ix. et iuliano c. ii. coss.
interpretatio. in omnibus personis, quas etiam praesentiae nostrae dignitas comitatur, hanc volumus observari sententiam: ut, si quis cuiuscumque* pudicitiam violaverit, poenam statutam iure suscipiat. et quicumque* direptionem admiserit, in duplum violenter praesumpta* restituat
CTh.2.1.4 [=brev.2.1.4]
Impp. valentin. et valens aa. ad terentium correctorem tusciae. actor rei forum sequatur, ita ut, si senatores aliquid a provincialibus poscunt, eo, qui provinciam regit, cognitore confligant. si vero provincialis non suscipiat, sed inferat actiones, praefecto urbis disceptante decertet. dat. kal. iun. med., divo ioviano et varroniano coss.
interpretatio. si quis alium crediderit lite pulsandum, apud provinciae illius iudicem, ubi is habitat, quem pulsat, negotium suum noverit proponendum
CTh.2.1.5 [=brev.2.1.5]
Iidem aa. ad felicem vicarium macedoniae. si quis rem nostram coeperit lite pulsare, rationali praesente confligat: quo defensante et controversia omnis agitetur, et iudex eam sententiam decernat, quam iuris aequitas postulaverit. dat. kal. dec. valentin. et valente aa. coss. interpretatio. quoties a fisco nostro aliqua repetuntur, res apud provinciae iudicem sub praesentia nostri ordinatoris agatur: ut illo praesente, quicquid iustitiae ordo suaserit, iudicetur
CTh.2.1.6 [=brev.2.1.6]
Imppp. grat., valentin. et theodos. aaa. neoterio pf. p. exceptis his, quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante in proprio foro iurgaverint, si quidem possint venire ad altioris iudicis notionem, quum iudicatum, quod displicet, appellatio excluserit: ita ut, si quis litigator se vel fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit, et eius litis, quae protracta est, aestimationem fisco nostro iudex praestet, et in primores officii poena deportationis illico depromatur. dat. prid. kal. mart. mediolano, arcadio a. i. et bautone v.C. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
