Latin
Book 2, lines 2.1.51-2.1.60
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.51-60
Not analysed yet
interpretatio. quicumque* apud alium et non apud suum iudicem negotium, quod habuerit, in initio litis crediderit proponendum, exceptis aetate minoribus, quibus lege consultum est, litis ipsius, de qua agitur, actione damnetur: nisi forsitan contra sententiam, quae adversus eum dicta fuerit, crediderit appellandum, ut apud maioris dignitatis iudices audiatur. sane si quis causam habens, a iudice suo se vel per superbiam vel propter amicitiam adversarii sui probaverit non auditum, iudicem tantum, quantum res, de qua agitur, valuerit, fisco nostro iubemus exsolvere: et qui consiliis suis adhaerent, exilii poenam pro districtione sustineant
CTh. 2. 1. 7 [=brev. 2. 1. 7]
Impp. theodos. et arcad. aa. martiniano comiti orientis. mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus. iisdem forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. dat. iv. id. nov. constantinopoli, arcadio a. ii. et rufino coss.
interpretatio. feminas secundum honorem, quem mariti earum meruerunt, volumus appellari, ut, ad cuius domum nupta transierit, eius proficiat dignitate et pro negotiis suis in eodem foro, ubi est maritum secuta, respondeat
CTh. 2. 1. 8pr. [=brev. 2. 1. 8pr.]
Impp. arcad. et honor. aa. pasiphilo suo salutem. causas plurimi instituentes de fugaci servo, aut manifesto furto aut non manifesto, direpti etiam animalis, servi, vel rei mobilis ac moventis, vel vi bonorum raptorum, parvulae etiam terrae, finium et parvulae casae, sub specie criminis tuum pulsant iudicium.
CTh. 2. 1. 8. 1 [=brev. 2. 1. 8. 1]
Momentariae etiam possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel privatam, ut mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, mereatur, abacti etiam animalis causa proponitur.
CTh. 2. 1. 8. 2 [=brev. 2. 1. 8. 2]
Quum igitur de his rebus parvis ac minimis tuae sit iniuria potestatis iudicare, decretum est, eas tantum causas criminales a sinceritate tua audiri, quas dignus et meritus horror inscriptionis impleverit, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designat, ut alterutram partem digna legum tenere possit austeritas.