# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.61-68

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.61-2.1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.61

CTh.2.1.8.3 [=brev.2.1.8.3]
Quod statutum si fuerit forte contempt+um, hi, qui ex officio ingrediuntur secretarium, quinque librarum auri condemnatione feriantur. dat. viii. kal. ian. mediolano, olybrio et probino coss.
interpretatio. quoties de parvis criminibus, id est, unius servi fuga, aut sublati iumenti, aut modicae terrae, seu domus invasae, vel certi furti, id est, detenti aut praeventi, sub criminis nomine actio fortasse processerit, ad mediocres iudices, qui publicam disciplinam observant, id est, aut defensores aut assertores pacis, vindictam eius rei decernimus pertinere. ad rectorem vero provinciae illud negotium criminale perveniat, ubi de personarum inscriptione agitur, vel maior causa est, quae non nisi ab ordinario iudice, recitata legis sententia debeat terminari. quod praeceptum si fuerit praetermissum, officiales, qui negotia intromittunt, quinque libras auri se noverint esse damnandos
CTh.2.1.9 [=brev.2.1.9]
Iidem aa. archelao praefecto augustali. si quis neglectis iudicibus ordinariis sine coelesti oraculo causam civilem ad militare iudicium crediderit deferendam, praeter poenas ante promulgatas intelligat, se deportationis sortem excepturum, nihilominus et advocatum eius decem librarum auri condemnatione feriendum. dat. viii. kal. dec. constantinopoli, caesario et attico coss.
interpretatio. quisquis contempto provinciae iudice, ad illos, qui armatis praeesse noscuntur, causam suam crediderit transferendam, exilio se deputandum esse cognoscat, et eum, qui causam illius susceperit proponendam, decem libras auri esse damnandum
CTh.2.1.10 [=brev.2.1.10]
Iidem aa. ad eutychianum pf. p. iudaei romano et communi iure viventes in his causis, quae non tam ad superstitionem eorum, quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant solenni more iudicia omnesque romanis legibus inferant et excipiant actiones: postremo sub legibus nostris sint. sane si qui per compromissum, ad similitudinem arbitrorum, apud iudaeos vel patriarchas ex consensu partium, in civili dumtaxat* negotio, putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur: eorum etiam sententias provinciarum iudices exsequantur, tanquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi. dat. iii. non. febr. constantinopoli, honorio a. iv. et eutychiano v.C. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
