Latin
Book 2, lines 2.1.69-2.1.78
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.69-78
Not analysed yet
interpretatio. iudaei omnes, qui romani esse noscuntur, hoc solum apud religionis suae maiores agant, quod ad religionis eorum pertinet disciplinam, ita ut inter se, quae sunt hebraeis legibus statuta, custodiant. alia vero negotia, quae nostris legibus continentur et ad forum respiciunt, apud iudicem provinciae eo, quo omnes, iure confligant. sane si apud maiores legis suae consentientes ambae partes, de solo tamen civili negotio audiri voluerint, quod, interveniente compromisso, arbitrali iudicio terminatur, tale sit, quasi ex praecepto iudicis fuerit definitum
CTh. 2. 1. 11 [=brev. 2. 1. 11]
Iidem aa. theodoro pf. p. post alia: minime provinciae rector exspectet in reos criminosos actorem dominicum, sed habeat exhibendis noxiis potestatem: utatur legibus nullo interposito rationali. e latebris reus potestate ordinarii iudicis protrahatur, ne per colludium actorum iudiciorum fiat dilatio. dat. ix. kal. iun. mediolano, honorio a. iv. et eutychiano coss.
interpretatio. si quis in domibus dominicis criminosus potuerit inveniri, provinciae iudex praesentiam non exspectet actoris, sed mox reum comprehensum, ne aliquo colludio effugiat, subdi iubeat publicae disciplinae
CTh. 2. 1. 12 [=brev. 2. 1. 12]
Impp. honor. et theodos. aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. post alia: in criminalibus causis senatus, statuta iam dudum quinqueviralis iudicii forma servabitur. in quo quum perfacile esse credamus, optimos legere de summis, sortito tamen ad iudicium vocabuntur, ne de capite atque innocentia alterius iudicio electi iudicent etc. dat. viii. id. aug. ravenna, asclepiodoto et mariniano coss.
interpretatio. quum pro obiecto crimine aliquis audiendus est, quinque nobiles viri iudices de reliquis sibi similibus missis sortibus eligantur: ne studio videantur electi et de capitali re aut innocentia alterius videatur facile iudicari
CTh. 2. 2. 0. Ne in sua causa quis iudicet.
CTh. 2. 2. 1 [=brev. 2. 2. 1]
Imppp. valens, grat. et valentin. aaa. ad gracchum pf. u. promiscua generalitate decernimus, neminem sibi esse iudicem debere. quum enim omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem iura summoverint, iniquum admodum est, licentiam tribuere sententiae. lecta kal. dec. valente v. et valentin. aa. coss.