# Theodosii Imperatoris Codex 2.1.79-91

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 2, lines 2.1.79-2.1.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/2.1.79

interpretatio. omnes praeceptio nostra constringat, ut nullus in sua causa iudex sit: quia, sicut testimonium unusquisque pro se dicere non potest, ita nec pro se poterit iudicare
CTh.2.3.0. De omissa actionis impetratione.
CTh.2.3.1 [=brev.2.3.1]
Impp. theodos. et valentin. aa. hierio pf. p. post alia: nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel in minore iudicio agenti opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit etc. dat. x. kal. mart. constantinopoli, felice et tauro coss.
interpretatio. nullus per hoc praeiudicium negotii videatur incurrere, quod in cuiuscumque* audientia causae suae actio non pervenerit ad effectum. solum est, ut vox sua rationabilis, quum proposuerit, approbetur
CTh.2.4.0. De denuntiatione vel editione rescripti.
CTh.2.4.1pr. [=brev.2.4.1pr.]
Imp. constantinus a. ad symmachum. si quando minoribus vel adultis inferenda lis erit, vel ab ipsis minoribus vel adultis cuidam quaestio movenda sit, non alias cursus temporis inchoetur, nisi ab universis, quos officii sollicitudo constringit, hoc est tutoribus, sive testamento sive decreto dati sunt, vel curatoribus, per quos minores defenduntur, vel iisdem omnibus solenni more lis fuerit intimata.
CTh.2.4.1.1 [=brev.2.4.1.1]
Quod si divisum administrationis periculum per provincias sit, his tantum omnibus insinuari convenit, et ab ipsis inferri litem, qui in ea provincia tutelae vel curae officium sustinent, ne de aliis provinciis defensores minorum ad iudicia producantur. dat. prid. non febr. sirmio. accepta viii. id. mart. corinthi, constantino a. v. et licinio caes. coss.
interpretatio. si quis contra eos, qui in annis minoribus constituti sunt, litem forte commoverit, aut si a parte ipsorum reus aliquis arguatur, ex eo tempora computanda sunt, ex quo tutor sive curator minoris aut per iudicem aut per curiam intulerit seu exceperit actionem: ita tamen, ut si in diversis provinciis istius officii homines sunt, id est, curatores vel tutores, qui minorum causas tueantur, qui in eadem provincia fuerint, ubi intentio nata probatur, ipsi aut ingerant aut excipiant actiones: quia nolumus, ut ad aliam provinciam defensores minorum pro audientiae necessitate ducantur. hic de iure adiectum est
CTh.2.4.2 [=brev.2.4.2]
Idem a. ad maximum pf. u. denuntiari vel apud provinciarum rectores vel apud eos, quibus actorum conficiendorum ius est, decernimus, ne privata testatio, mortuorum aut in diversis terris absentium aut eorum, qui nusquam gentium sint, scripta nominibus, falsam fidem rebus non gestis affingat. dat. x. kal. iun. sirmio, probiano et iuliano coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
