Latin
Book 2, lines 2.1.92-2.1.100
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 2.1.92-100
Not analysed yet
interpretatio. contestari apud rectores provinciae vel defensores aut omnes, apud quos gesta conficiuntur, litem iubemus, ne ullus nomen absentis aut mortui vel qui non potuerit inveniri, in litis contestatione recipiat, ne falsitatis inveniatur occasio
CTh. 2. 4. 3 [=brev. 2. 4. 3]
Imppp. valentin. ,valens et grat. aaa. ad ampelium pf. u. exigendae denuntiationis locus non est, quum quis ad luendum debitum evidenti chirographo convenitur. dat. iv. kal. aug. contionaci, gratiano a. ii. et probo coss.
interpretatio. contestatio locum habere non potest, quando aliquis ad solvendum debitum certa cautione convincitur
CTh. 2. 4. 4 [=brev. 2. 4. 4]
Imppp. valentin. ,theodos. et arcad. aaa. ad romulum consularem aemiliae et liguriae. post celebratam denuntiationem, editione rescripti (quod tamen iure sit impetratum) lis exordium auspicatur, inter iustas videlicet legitimasque personas. et si quis perennitatis nostrae pendentibus temporibus responsa protulerit, non modo tempora, quorum erunt curricula, non dilatentur, sed et quicquid elicitum erit, frivolum iudicetur. dat. xiii. kal. iul. mediolano, arcadio a. i. et bautone v. C. coss.
interpretatio. posteaquam per scripturam lis fuerit contestata, et per publicam conventionem, quisquis ille est, qui pulsatur, agnoverit, tunc lis inchoata dicatur, si tamen litigantium perfectae probantur aetates. nam si quis principis beneficio contra rationem legis causae suae tempora supplicaverit prolongari, quicquid pro hac re meruerit, non valebit
CTh. 2. 4. 5 [=brev. 2. 4. 5]
Iidem aaa. ad claudium consularem tusciae. universa quidem negotia, quae ex rescriptorum auctoritate sortiuntur exordium, ad cursum temporum pertinere, decretum est: ante omnia vero procurandum est, ne pervasionibus improborum protelandae cognitionis praebeatur occasio. idcirco, si quis possessione deiectus auxilium nostri poscat oraculi, nullis eum temporum, quae ex rescriptorum editione defluunt, moris esse ludendum, hac lege decernimus, ne iuris suffragium, quod in celeri reformatione consistit, beneficiorum imperialium decreta suspendant. dat. vi. non. mai. mediolano, timasio et promoto coss.