# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.120-125

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.120-3.1.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.120

interpretatio. si donatio sponsalicia* ante nuptias gestis inseritur, etiamsi res donata non traditur, non potest infirmari. in illa vero donatione, cuius summa infra ducentorum solidorum pretium invenitur, etiamsi gesta defuerint, nulla feminis poterit sub quacumque* calliditate aut obiectione calumnia commoveri, sed qualiscumque* cum die et tempore scriptura sufficiet. et ideo seu illa donatio, quae sine traditione gestis habetur inserta, seu illa, quae infra ducentorum solidorum summam consistit, nullis calumniarum argumentis in aliquo vacuentur, sed a marito vel ab heredibus eius feminis iubentur exacta restitui: illo tamen beneficio legis circa eas feminas, quae in minoribus annis defuncto patre nuptae sunt, permanente, ut de quantalibet summa fuerit conscripta donatio, etiamsi gestis allegata non fuerit, omni firmitate subsistat
CTh.3.5.14
.....Ion.O akindunon einai thn parabas[in] th mnhsth kai tw mnhsthri all en tw g bibliw tou veodosianou kwdikoj titlw ie h ie tou titlou diatacij kratunei taj peri sustasewj twn gamwn poenas kai mexri tou diploi.
CTh.3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.
CTh.3.6.1 [=brev.3.6.1]
Imppp. grat., valentin. et theodos. aaa. eutropio pf. p. post alia: si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis, quae matrimonium contracturae sunt, potest esse terribilis, sponsalia dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eaedem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque expertes sint, quae quadruplum statuit, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios, nepotes, propinquos, participes domesticosque censeamus, quibus tamen administrator operam dederit. impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. dat. xv. kal. iul. thessalonica, dd. nn. gratiano a. v. et theodos. a. i. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
