# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.165-170

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.165-3.1.170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.165

CTh.3.11.0. Si quacumque* praeditus potestate nuptias petat invitae.
CTh.3.11.1pr. [=brev.3.11.1pr.]
Imppp. grat., valentin. et theodos. aaa. neoterio pf. p. si quis ordinaria vel qualibet praeditus potestate circa nuptias invitis ipsis vel parentibus contrahendas, sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt sive et sui iuris viduae, denique cuiuscumque* sortis, occasione potestatis utatur, et minacem favorem suum invitis iis, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse detegitur, hunc et mulctae librarum auri decem obnoxium statuimus, et, quum honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus: tali scilicet poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statuti nostri sanctioni parere noluerit, semper eam provinciam, in qua sibi hoc usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur.
CTh.3.11.1.1 [=brev.3.11.1.1]
Quia tamen contra latentem malitiam praeterea quasdam domos vel quosdam parentes intelligimus muniendos, iubemus, ut, quicumque* iis et quaecumque* erit latentibus per iudicem promissis minisve tentata, ad id matrimonium, cui adspernatur, praestare consensum, confestim, contestatione proposita, cum sua suorumque domo ad iurisdictionem eius desinat pertinere: curaturis hoc uniuscuiusque civitatis vindicibus et eiusdem iudicis apparitoribus. equidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant; sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor exsistat; si erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum, quamdiu idem administraverit, tutela pertineat. dat. xv. kal. iul. thessalonica, gratiano a. v. et theodos. a. i. coss.
interpretatio. si aliquis de his iudicibus, qui provincias administrant, vel etiam his, quibus civitates vel loca commissa sunt, per potentiam invitis parentibus virgines aut etiam viduas, si sui iuris sint, per potestatem ad nuptias suas addixerint, aut si pupillae sint, et earum utilitatibus obviantes per terrorem aut per quorumcumque* colludium addicantur, ut his personis, de quibus loquitur, invitae iungantur: quicumque* hoc praesumpserit*, decem pondo auri se noverit condemnandum, et in ea provincia, in qua iudex fuerit, dignitate amissa, biennio prohibeatur accedere. beneficium tamen lex ista adversus eiusmodi homines parentibus vel ipsis mulieribus, quae in suo iure sunt, vel qui minorum aetates tuentur, indulsit, ut contestationes ad alios iudices vel civitates proximas deferant et eorum patrociniis defendantur: ut, si in eadem provincia sit alia potestas, utpote si sint duo iudices, unus privata et alius dominica iura gubernans, si ab altero sub hac condicione* quaecumque* persona prematur, alterius tutela debeat defensari, aut certe ad magnificam potestatem, quae principis auribus hoc possit intimare, recurrat

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
