Latin
Book 3, lines 3.1.183-3.1.194
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 3.1.183-194
Not analysed yet
interpretatio. quaecumque* mulier sororis suae maritum post illius mortem acceperit, vel si quis ex viris, mortua uxore, sororem eius aliis nuptiis sibi coniunxerit, noverint tali consortio se esse notabiles, et filii, qui exinde fuerint procreati, ex successione excluduntur, nec inter filios habebuntur
CTh. 3. 13. 0. De dotibus.
CTh. 3. 13. 1 [=brev. 3. 13. 1]
Impp. constantius et constans aa. ad philippum pf. p. de moribus actio ultra personam extendi non potest, nec in heredem dabitur, nec tribuetur heredi. dat. xii. kal. oct. limenio et catulino coss.
interpretatio. si de moribus maritus uxorem accusat, hoc est in maleficio, in adulterio, similibus aliisque criminibus, si mortua uxor fuerit, heredes eius accusari non possunt, quia crimina cum auctore deficiunt: tamen et si maritus mortuus fuerit, quia accusabat uxorem, ab herede mariti mulier non potest accusari
CTh. 3. 13. 2 [=brev. 3. 13. 2]
Imp. iulianus a. ad mamertinum pf. p. in dote reddenda et retentiones ex iure venientes et pacta, quae legibus consentanea esse monstrantur, placet, etiam ex huius sanctionis auctoritate intemerata inviolataque servari. dat. iv. kal. mart. iuliano a. iv. et sallustio coss.
interpretatio. pacta inter maritum et uxorem, quae de dote inita sunt et cum lege concordant, haec lex sicut reliquas pactiones valere praecepit. de retentionibus vero, quia hoc lex ista non evidenter ostendit, in iure, hoc est in pauli sententiis sub titulo de dotibus requirendum aut certe in pauli responsis sub titulo de re uxoria
CTh. 3. 13. 3pr. [=brev. 3. 13. 3pr.]
Impp. honor. et theodos. aa. mariniano pf. p. post alia: si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus*, dos, quae data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad feminam revertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis.
CTh. 3. 13. 3. 1 [=brev. 3. 13. 3. 1]
Et si fortasse constante matrimonio a marito uxori dos refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta marito ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis restituatur, ita ut proprietas eiusdem a liberis ex eadem susceptis alienari a marito non possit etc. dat. iv. non. nov. ravenna, honorio xiii. et theodos. x. aa. coss.