# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.195-203

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.195-3.1.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.195

interpretatio. si contigerit, ut maritus uxore superstite moriatur, quaecumque* a muliere marito in dotem data fuerant, ad suum dominium femina revocabit, nec heredes defuncti mariti hoc vindicare praesumant: nam si maritus, dum adviveret, hoc ipsum, quod a muliere in dote perceperat, fortasse refuderit, quia similitudo donationis est refusio, nullam obtinet firmitatem. si mortua fuerit mulier, non poterunt eius heredes hoc sibimet vindicare, sed marito etiam cum fructibus hoc iubetur debere restitui: sic tamen, ut, si erunt filii, non sibi hoc, dum advixerit pater eorum, quasi ex bonis maternis vindicent, nec pater aliquid aliud nisi usumfructum exinde habere debebit, nec transferendi in aliam personam habebit liberam potestatem, sed omnia post eius obitum ad communes filios revertantur
CTh.3.13.4 [=brev.3.13.4]
Impp. theodos. et valentin. aa. hierio pf. p. post alia: ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque* sufficere verba censemus, etiamsi dictio vel stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta etc. dat. x. kal. mart. constantinopoli, felice et tauro coss.
interpretatio. ad implendam vel exigendam dotem, hoc est, quae a muliere tempore nuptiarum viro datur, etiamsi desit stipulatio promittentis et verba iuridica, dos valere iubetur
CTh.3.14.0. De nuptiis gentilium.
CTh.3.14.1 [=brev.3.14.1]
Impp. valentin. et valens aa. ad theodosium magistrum equitum. nulli provincialium, cuiuscumque* ordinis aut loci fuerit, cum barbara sit uxore coniugium, nec ulli gentilium provincialis femina copuletur. quod si quae inter provinciales atque gentiles affinitates ex huiusmodi nuptiis exstiterint, quod in iis suspectum vel noxium detegitur, capitaliter expietur. dat. v. kal. iun. valentin. et valente aa. coss.
interpretatio. nullus romanorum barbaram cuiuslibet gentis uxorem habere praesumat, neque barbarorum coniugiis mulieres romanae in matrimonio coniungantur. quod si fecerint, noverint se capitali sententiae subiacere
CTh.3.15.0. De fideiussoribus dotium.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
