# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.230-241

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.230-3.1.241. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.230

interpretatio. quoties de pupillorum tutela tractatur, debent primi patriae cum iudice, secundum aetates minorum, aut tutorem aut curatorem eligere, ut ille, qui susceperit tutelam tali electione, possit esse securus. quae tamen electio circa eas personas observabitur, quae nec testamento decretae sunt, nec propinquitate ad id officium adducuntur. de aliis sane minorum commodis legum priorum statuta praecepit observari
CTh.3.17.4pr. [=brev.3.17.4pr.]
Iidem aaa. tatiano pf. p. matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fateantur actis, ad alias se nuptias non venire.
CTh.3.17.4.1 [=brev.3.17.4.1]
Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones*, quas praestituimus, voluntate descendat; nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent.
CTh.3.17.4.2 [=brev.3.17.4.2]
Sed ne sit facilis in eas post tutelam iure susceptam irruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis affectaverit nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia rationibus parvulorum praecipimus, ne quid incuria, ne quid fraude depereat.
CTh.3.17.4.3 [=brev.3.17.4.3]
His illud adiungimus, ut mulier, si aetate maior est, tum demum petendae tutelae ius habeat, quum tutor legitimus defuerit, vel privilegio a tutela excusetur, vel suspecti genere summoveatur, vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis facultatibus idoneus inveniatur.
CTh.3.17.4.4 [=brev.3.17.4.4]
Quod si feminae tutelas refugerint et praeoptaverint nuptias, neque quisquam legitimus ad pares possit causas vocari, tum demum vir illustris praefectus urbi, adscito praetore, qui impertiendis tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores iubebunt. dat. xii. kal. febr. mediolano, valentin. a. iv. et neoterio coss.
interpretatio. mulieres mortuis maritis, si ipsae voluerint tutelam suscipere filiorum, priusquam hoc assumant, actis profiteantur, se non esse nupturas. sed hoc ipsum non extorquendum est; sed si maluerint, hoc voluntate propria fateantur: nam si ad alias nuptias migrare voluerint, tutelam filiorum administrare non possunt. sciant hoc etiam viri, qui sibi iungendas matres postulant parvulorum, quod, si mulieres tutelam administrare coeperint filiorum et postea nupserint, ille, qui in consortio recipitur maritali, bona sua noverit obligata et se ad rationem reddendam minoribus obnoxium esse futurum. additur etiam illud, quod mulier, nisi maior aetate fuerit, tutelam suscipere prohibetur. de his vero, qui cum lege veniunt ad tutelam, si quis ex his videbitur aut deceptus facultatibus aut moribus vilis, admitti non poterit, ne minorum bona depereant: sed illi accedant in tutelam, qui integritate mentis et certa propinquitate iunguntur. nam si defuerint personae, quas diximus, et mater tutelam suscipere noluerit, tunc, sicut prius constitutum est, electio iudicis vel provincialium tutores minoribus deputabit

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
