# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.242-256

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.242-3.1.256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.242

CTh.3.18.0. Qui petant
CTh.3.18.1 [=brev.3.18.1]
Imp. constantius a. et iulianus caes. have orfite carissime nobis. avos quoque et avias tutoris necessitas postulandi teneat obligatos, si nepotibus pupillaris aetatis testamentaria vel legitima tutela defuerit. nam si tutor forte petitus non fuerit, secundum ea, quae priscis legibus statuta sunt, emolumentum successionis amittant, ad quos poterat hereditas pervenire. dat. id. iul. constantio a. ix. et iuliano caes. ii. coss.
interpretatio. si avus paternus defuerit, avos maternos etiam atque avias, tam paternas quam maternas iubet ad tutores parvulorum petendos legis praeceptione constringi, si tamen testamentarii vel legitimi deesse probantur. quod si nepotibus parvulis tutores providere despexerint, iubet eos huiusmodi dispendio subiacere, ut, si forte cesserit luctuosa hereditas, de successione minorum, quibus tutores aut non petierint aut noluerint providere, habeantur extranei
CTh.3.18.2
Idem a. si mater defensorem legitimum filiis non poposcit vel tutor pupillis inventarium rerum propria avaritia vel temeritate non conscripserit, ita plectantur infamiae, ut nec testandi nec donandi habeant libertatem. dat. prid. k. april. mosto cons. expositione non egit. (.......).
CTh.3.30.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum
CTh.3.30.1 [=brev.3.19.1]
Imp. constantinus a. pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si debitores exsistant, tanquam pignoris titulo obligata, minores sibimet vindicare minime prohibentur. dat. vii. kal. april. treviris, volusiano et anniano coss.
interpretatio. quicumque* tutor sive curator negligentia administrationis suae debitor minoribus comprobatur, noverit facultates suas ita obligatas, ut, si non satisfecerit, ratione deducta, bona sua a minoribus loco pignoris teneantur
CTh.3.30.2 [=brev.3.19.2]
Idem a. ad maximum pf. u. post alia: minorum defensores, si per eos donationum condicio* neglecta est, rei amissae periculum praestent etc. dat. iii. non. febr. roma, sabino et rufino coss.
interpretatio. si in his, quae minoribus donari possunt, per tutoris negligentiam sive colludium donationis solennitas vel condicio* impleta non fuerit, id, quod minori deperierit, de proprio cogitur exsolvere
CTh.3.30.3
(326 mart. 15).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
