# Theodosii Imperatoris Codex 3.1.257-267

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 3, lines 3.1.257-3.1.267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/3.1.257

CTh.3.30.3.6
...Vel curatore sollicito, ut easdem inspiciat frequenti recognitione incolumes. (326 mart. 15).
CTh.3.30.3.7
Animalia quoque supervacua minorum veneant, non vetamus. dat. id. mart. sirmio constantino a. vii et constantio c. conss. (326 mart. 15).
CTh.3.30.4
Idem a. ad universos provinciales. post alia: minorum defensores, hoc est tutores vel curatores, si participes rei, quae lite poscitur, ita, ut iussum est, edere detractaverint eosdemque contra verum nominaverint, quoniam pupillo nihil vel adulto perire oportet, in quolibet litis eventu tantum de proprio pecuniae fisco inferant, quantum aestimatione habita ex tertia parte colligitur. quodsi pauperes sint, capitis deminutione plectantur et desinant cives esse romani, ita ut ius integrum ipsis minoribus reservetur. et cetera. dat. k. aug. basso et ablabio conss. (331 aug. 1).
CTh.3.30.5 [=brev.3.19.3]
Idem a. felici. quoniam per negligentiam seu proditionem tutorum et curatorum possessiones iuris emphyteutici, vitio intercedente commissi, e minorum fortunis avelluntur, placet, ut tutor curatorve, cuius officio manente possessio minoris iuris emphyteutici praerogativam, commissi offensa, perdiderit, tantum de facultatibus propriis, censura imminente, minoribus restituat, quanto rem valere potuisse constabit. dat. xiv. kal. mai. constantinopoli, dalmatio et zenophilo coss.
interpretatio. si forte cesserit, ut minores possessionem iuris emphyteutici, hoc est, quod ex fisci bonis parentes eorum habere meruerant, sub qualibet praestatione tenuerint, et hoc per negligentiam sive proditionem tutoris aut imminutum fuerit aut certe sublatum, quicquid perierit, a tutore vel curatore esse reddendum
CTh.3.30.6pr. [=brev.3.19.4pr.]
Impp. arcad. et honor. aa. eutychiano pf. p. tutores eodem momento, quo fuerint ordinati, mox adeant cognitores, ut praesentibus primatibus, defensore, officiis etiam publicis, inventario solenniter facto, omne aurum argentumque et quicquid vetustate temporis non mutatur, si in pupilli substantia reperiatur, iudicum ac senatorum, officiorum etiam publicorum inustum signaculis, in tutissima, publicae auctoritate sententiae, sine spe aliqua usurarum, custodia collocetur; non prius qualibet occasione mutandum, quam adultus, legitimam ingressus aetatem, non tam litibus vacare incipiat, quam integro se mox gaudeat patrimonio restitutum.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
