# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.105-115

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.105-4.1.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.105

CTh.4.8.5.1 [=brev.4.8.1.1]
Ideoque sancimus: si quis assertoris inops atque ignotus, circumlustratis provinciae populis, desertus tradatur ei, qui servum dixerit, non infracta, sed dilata libertate, assertore invento vires recolligat, et suis renovatis defensionibus resistat in iudicio, possessoris iure privilegiisque subnixus, quamquam de domo illius processerit. neque enim illa possessio est in tempus accepti, sed exspectatio assertoris in tempore non reperti; ita ut, si instaurata lite restitutisque in sua iura partibus, pro libertate fuerit lata sententia, iniuriae impudentiaeque causa adversarius pari numero servorum mulctetur, quotquot erunt, qui in servitutem petiti sunt: iis vero non condemnatur, qui in ipsa fuerint lite progeniti.
CTh.4.8.5.2 [=brev.4.8.1.2]
Quod si quis ante assertorem repertum vel ante sententiam fuerit mortuus, heredibus causam status probantibus mulctaticius servus tradetur: et heredes eius, qui libertatem temerabat, si implacabilem animum indicant, eadem maneat mancipiorum lex atque condicio*; si liberos sinent, quos clausos repererint, occidunt cum personis delicta.
CTh.4.8.5.3 [=brev.4.8.1.3]
Minorum defensores eadem manebit mancipiorum mulcta: ac iudicio his, quos defenderant, reposcentibus, rei male gestae dabitur aestimatio.
CTh.4.8.5.4 [=brev.4.8.1.4]
Quum id proprio periculo fecerit assertor, ut rem salvam fore promittit, ita satis accipiat de mulctae redhibitione.
CTh.4.8.5.5 [=brev.4.8.1.5]
Libertatem victis hostibus victorum dominatio abstulit; leges vero iniuriosos poena afficiunt et fama spoliant, dictumque in iurgio in adversarium immodestius iactatum petulantiusque fusum poenam subire cogitur: atque non erit impunita labefactatio atque oppugnatio libertatis, quae in convictis quoque punitur. iniustum est autem, alienum ad servum recepisse, et alterius servi abductione condemnatur. dat. xiii. kal. aug. sirmio, probiano et iuliano coss.
interpretatio. si aliquis in libertate positum ad servitium conetur addicere, iubet pulsatum ex ordinatione iudicis per populos et per publicum duci, ut defensorem sui status inveniat et inventum assertorem per chartam petat a iudice, ne silentio ingenuitas opprimatur. quod si aut ipse sibi adesse aut assertorem non potuerit invenire, tradatur domino repetenti ad servitium, non ad poenale supplicium: ita ut non per hanc traditionem ex integro spem libertatis amittat, nisi quum habuerit locum, invento assertore libertatis suae statum asserat legibus audiendus. quod si tali ordine reparata lite, qui pulsantur, ingenuos se esse docuerint, tunc ille, a quo ingenuitas iniuste fuerat appetita, tot mancipia his, quos ad servitutem vocabat, eius aetatis et sexus dare cogatur, illis in condemnatione non annumerandis his, qui, dum causa protrahitur, in lite nati esse probantur. quod si ex his, qui ad servitutem vocantur, dum per assertorem requirendum aut alia occasione causa protrahitur, aliqui moriantur, et heredes eorum statum ingenuitatis obtinuerint, pro illius persona, quae in lite mortua est, heredibus suis eius compensatio, sicut et pro vivis, a pulsante reddenda est. si vero ille moriatur, qui liberos conabatur addicere, et filios aut heredes dimittat, si persequi voluerint causam, quam pater aut auctor inchoaverat, et victi fuerint, ad supra scriptam satisfactionem tenendi sunt, ut alia tot mancipia male pulsatis satisfaciant. si vero agere noluerint, nec persequi eos tentaverint, sed etiam in custodiam ab auctore redactos absolverint, erunt a mulctae condemnatione securi, quia non in auctoris sui vitio perstiterunt. quod si forte minores sint, et tutor eorum vel curator causas eorum adversus ingenuitatem prosequi velit, et fuerit superatus, ipse de propria facultate ad satisfactionem tenendus est. si vero post secundam reparationem assertor inventus periculo suo addicti causam crediderit replicandam, ut, si vincatur, peculium aut servitia susceptorum vel ipsos reddere debeat: similiter et ille, qui pulsat, dato fideiussore promittat se praedictum numerum vel meritum mancipiorum, vel quod ab his in peculio reposcit, satisfacere, quum fuerit superatus

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
