# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.128-134

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.128-4.1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.128

CTh.4.8.6.6 [=brev.4.8.2.6]
Ea vero, quae testamento aut donatione quaesita sunt, aut quae ex earum rerum emolumentis empta* confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur.
CTh.4.8.6.7 [=brev.4.8.2.7]
Quae tamen universa exacto libertatis iudicio, quo a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut, his ab utroque deductis atque in medio iure locatis, ad eorum proprietatem uterque contendat. dat. xv. kal. mart. thessalonica, severo et rufino coss.
interpretatio. minor venditus, si post viginti et quinque aetatis suae annos iam maior effectus servierit aut in rebus emptoris* actor aut cuiuslibet rei ordinator fuerit constitutus, quum de ingenuitate sua proclamaverit, sine praeiudicio servitii, quod gesserit, audiatur, nec hoc ei praeiudicium generet, quod eius, a quo emptus* est, domum aut utilitates in annis maioribus positus visus est ordinasse. hoc etiam de libertis lex haec praecepit custodiri, ut, qui intra quattuordecim* annos fuerint manumissi et actum in maiore aetate positi gesserint patronorum, libertati eorum actus non praeiudicet servitutis, sed quum voluerint, suas aut de ingenuitate aut de libertinitate, intra tempora legibus constituta, proferant actiones. sic etiam, si quis minor ingenuus a quolibet fuerit educatus et, liberum se esse nesciens, fuerit a nutritore distractus et actum vel utilitatem illius, a quo emptus* est, ut servus gesserit, priusquam triginta annorum praeiudicio teneatur, potestatem habeat reclamandi, et quasi minor is, priusquam tempora suppleantur, amissam recipiat libertatem. quicquid vero eis ille, a quo empti* sunt, vel tradidit vel donavit vel quaecumque* ex rei suae administratione profecit, totum retinendi ac revocandi habeat potestatem. si vero huiusmodi personis aliquid a quibuscumque* aliis aut testamento aut donatione collatum est, id solum sibi iam liberi vindicent: nam quod de re patroni libertus vel emptoris* ingenuus, dum serviret, profecit, libertati redditus libertus patrono, ingenuus emptori* restituat. hi vero, qui in annis maioribus constituti sunt, scientes se esse ingenuos vel libertinos, si vendi acquieverint, in ea, ad quam scientes sua voluntate transeunt, servitute permaneant
CTh.4.8.7 [=brev.4.8.3]
Idem a. ad bassum pf. p. legis promulgatio, quae per sedecim annos bona fide in libertate durantes contra eos, qui inquietant, praescriptione defendit, non opitulatur his, qui ex ancillis matribus et ingenuis patribus orti per id tempus in libertatis affectu cum parentibus perdurarint, quandoquidem, nullo praecedente iusto legitimae possessionis initio, usurpatio libertatis nuda iactetur, quum neque redemptio* a servitute neque vicarii traditio servuli vel peculii assignatio valeat demonstrari; qui tituli possint famulatus nexibus liberare eum, qui convenitur, si quo ex iis genere usus in libertate esset per annos sedecim demoratus. iure enim communi maternam condicionem* natum sequi necesse est, ita ut, etsi herilem lectulum ancilla ascenderit*, non liberorum domino, sed servorum partum suscipiat. dat. prid. kal. mart. basso et ablavio coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
