# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.149-160

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.149-4.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.149

interpretatio. quaecumque* persona servilis a domino suo fuerit consecuta libertatem, si postea superbire coeperit aut patronum, id est manumissorem suum laeserit, amissa libertate, quam meruit, in servitium revocetur
CTh.4.10.2pr.
Impp. honorius et theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. post alia: liberti non modo adversus patronos non audiantur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam praestent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datae sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii. (423 aug. 6).
CTh.4.10.2.1
Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante adhibitae delationis exordium. et cetera. dat. viii id. aug. ravenna asclepiodoto et mariniano conss.
interpretatio. libertos non solum contra patronos, sed et contra patroni audiendos heredes non esse: ingratos etiam ab heredibus in servitutem revocari: delatores etiam contra patronorum heredes, antequam audiantur, puniendos. (423 aug. 6)
CTh.4.10.3
Impp. theodosius et valentinianus aa. basso praefecto praetorio. post alia: libertinae condicionis homines numquam ad honores vel palatinam adspirare militiam permittimus. sane hanc distinctionem volumus custodiri, ut ex manumissis nati ad locum usque proximum protectoris licitum nullatenus adire mereantur ita, ut patronis patronorumve heredibus reverentiae privilegia conserventur. nam si militantes etiam docebuntur ingrati, ad servitutis nexum procul dubio reducentur. ipsos vero, qui manumissi sunt, nulla ratione ad ullum quamvis humilis militiae locum sinimus admitti. dat. iii. kal. april. ravenna theodosio a. xii et valentiniano a. ii conss.
interpretatio. libertos ad nullos honores militiamque adspirare: eorum filios ingenuos usque ad protectoris locum posse conscendere: etiam militantes ingratos in servitutem revocari. (426 mart. 30)
CTh.4.11.0. De longi temporis praescriptione
CTh.4.11.1 [= 13,1 h.]
Idem a. ad. vettium rufinum praefectum urbi. ex donatione principum aut quocumque modo rem ad fiscum pertinentem usque ad nostra decennalia sine aliqua interpellatione possidentes, secundum ius enim haec intelligitur esse possessio, securi possideant. proposita x k. iun. romae sabino et rufino conss. (316 dec. [?] 23).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
