# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.161-174

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.161-4.1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.161

CTh.4.11.2 [= 13,2 h.]
Impp. constantius et constans aa. argyrio praesidi. annorum quadraginta praescriptio, quam vetustatem leges ac iura nuncupare voluerunt, admittenda non est, cum actio personalis intenditur. quare in praesenti et in ceteris causis id potissimum servabis atque custodies, nisi iure veteri comprehensum sit actionem, quae movetur, propter vetustatem non debere moveri. sed quamvis actio pecuniae postulatae exceptione temporis non finiatur, iudex tamen debet inspicere, quae temporis intervalla nullis iustis causis exsistentibus fluxerint, et instrumenti vetustatem, ut diligentius his consideratis ex officio iudicantis, quid pronuntiari super huiusmodi actionibus oporteat, aestimetur. dat. x kal. iul. limenio et catullino conss.
interpretatio. quamvis indebito longi tem.... (349 iun. 22)
CTh.4.12.0. Ad senatus consultum claudianum
CTh.4.12.1pr. [= 11,1 h.]
Imp. constantinus a. ad probum. si quae mulieres liberae vel a servis vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus iunctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. (314 apr. 1).
CTh.4.12.1.1 [= 11,1 h.]
Si qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat atque eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. quam legem et de praeterito custodiri oportet. proposita kal. april. volusiano et anniano conss.
interpretatio. per vim contra voluntatem servo iuncta alieno et vindictam consequitur. si vero sponte fit ancilla, et eius filii servi sunt. (314 apr. 1)
CTh.4.12.2 [= 11,2 h.]
.............Dat. v kal. febr. gallicano et basso conss.
interpretatio. septem testibus civibus romanis praesentibus tertio ex senatus consulto claudiano denuntiandum. (317 ian. 28)
CTh.4.12.3 [= 11,3 et 4 h.]
Idem a. ad populum. cum ius vetus ingenuas fiscalium servorum contubernio coniunctas ad decoctionem natalium cogat nulla vel ignorantiae venia tributa vel aetati, placet coniunctionum quidem talium vincula vitari, sin vero mulier ingenua vel ignara vel etiam volens cum servo fiscali convenerit, nullum eam ingenui status damnum sustinere, subolem vero, quae patre servo fiscali, matre nascetur ingenua, mediam tenere fortunam, ut servorum liberi et liberarum spurii latini sint, qui, licet servitutis necessitate solvantur, patroni tamen privilegio tenebuntur. quod ius et in fiscalibus servis et in patrimoniorum fundorum originariis et ad emphyteuticaria praedia et qui ad privatarum rerum nostrarum corpora pertinent servari volumus. nihil enim rebus publicis ex antiquo iure detrahimus nec ad consortium huius legis copulamus urbium quarumcumque servitia; volumus ut civitates integram teneant nec [imminutam] interdicti veteris potestatem. si vel error improvidus vel simplex ignorantia vel aetatis infirmae lapsus in has contubernii plagas depulerit, haec nostris sanctionibus sit excepta. dat. vi kal. sept. serdicae constantino a. vii et constantio conss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
