# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.248-255

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.248-4.1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.248

CTh.4.18.2 [=brev.4.16.2]
Impp. honor. et theodos. aa. asclepiodoto pf. p. terminato transactoque negotio posthac nulli actio, neque ex rescripto, super sumptuum* repetitione praestetur, nisi cognitor, qui de principali negotio sententiam promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit: victori causae restitui debere expensas, aut: super his querelam iure competere. post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est, litem alteram consurgere ex litis primae materia. dat. iii. kal. april. constantinopoli, asclepiodoto et mariniano coss.
interpretatio. posteaquam inter partes fuerit definitum iudicio intercedente negotium, quaecumque* actio propter repetendos sumptus* vel expensas litis obtenta fuerit, nullam habeat firmitatem, quam iudicati forma non continet: quia quicumque*, quod in iudicio adversario praesente non petiit, postea de eadem re litem aliam non poterit inchoare
CTh.4.19.0. [=brev.4.17.0.] De usuris rei iudicatae.
CTh.4.19.1pr. [=brev.4.17.1pr.]
Imppp. grat., valentin. et theodos. aaa. eutropio pf. p. qui post iudicii finem, exceptis duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam* est concessa dilatio, moram afferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt, in duplicium centesimarum conveniantur usuras [extrinsecus scilicet medietatem debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes] usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint. quod a nobis exemplo aequabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malae fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, aeque malae fidei debitores simile damni periculum persequatur.
CTh.4.19.1.1 [=brev.4.17.1.1]
Sed tamen creditor, ternis interiectis mensibus post sententiam, contestari moram debebit adhibitae tarditatis, ut ei centesimarum duplicium fructus possit acquiri. cavendum quippe ex diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne, iudicatis ad solutionem cunctantibus, incipiant spe dupli foenoris imminere; quamquam iudicatum, si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
