# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.256-261

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.256-4.1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.256

CTh.4.19.1.2 [=brev.4.17.1.2]
Distinguendum vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione descendit, et casu usurae per annorum curricula summam capitis impleverint (scilicet ut quantitas sortis quantitati foenoris adaequetur), post sententiam usurae duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplae, usurarum vero simplae. dat. xv. kal. iul. thessalonica, gratiano v. et theodos. i. aa. coss.
interpretatio. debitor, qui post emissum iudicium, a quo victus fuerit, debiti summam implere neglexerit, transactis duobus mensibus, duplam centesimam debiti ipsius usque in diem solutionis se noverit redditurum; ita tamen, ut medietatem rei iudicatae mox cogatur inferre: quia non immerito sicut malae fidei possessor duplos fructus, ita et qui post iudicium tardior ad reddendum fuerit, duplam centesimam reddat. sed tamen et hoc contra creditorum malitiam, quibus debitores addicti fuerint, ordinamus, ut non velint pro spe duplicandae centesimae suo vitio tardius exsequi, quod fuerit iudicatum: unde debebit creditor, ternis interiectis mensibus, post datum iudicium contestari, ut sic duplam centesimam possit exigere. nam si collectam pecuniam habuerit debitor et oblatam; et ille, qui vicit, noluerit pro lucro duplandarum centesimarum accipere, signatam eam debitor apud idoneas faciat sequestrari personas, ut damnum usurarum postea non possit incurrere. hoc quoque praecipimus observari, ut, si debitoris cautio cum omni firmitate proferatur, et usurae per annos plures cum capitali debito se aequaverint, a debitore amplius non petatur. sane post iudicium duplam centesimam, quam reddi iussimus, taliter solvat, ut de capitali debito tantum duplae usurae reddantur: de illo vero, quod in usuris ante iudicium crevit, simpla tantum centesima detur
CTh.4.20.0. Qui bonis ex lege iulia cedere possunt
CTh.4.20.1 [=brev.4.18.1]
Imppp. grat., valentin. et theodos. aaa. ad basilium comitem s. l. ne quis omnino vel fisci debitor vel alienae rei in auro atque in argento diversisque mobilibus retentator ac debitor bonorum faciens cessionem, liberum a repetitione plenissima nomen effugiat; sed ad redhibitionem debitae quantitatis congrua atque dignissima suppliciorum acerbitate cogatur: nisi forte propriorum dilapidationem bonorum aut latrociniis abrogatam aut fortasse naufragiis incendioque conflatam vel quolibet maioris impetus infortunio atque dispendio docuerit afflictam. pp. romae prid. id. oct., ausonio et olybrio coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
