# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.262-276

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.262-4.1.276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.262

interpretatio. nullus, qui aut fiscali debito aut privato probatur obnoxius, si aurum, argentum vel mobile quodcumque* debuerit, ob hoc se credat a debito excusandum, quod dicat, de rebus suis se facere cessionem, sed poenis afflictus, quaecumque* debuerit, cogatur exsolvere: nisi forte eiusmodi persona sit, quae se probet omnem substantiam suam aut naufragio aut latrocinio aut incendio aut cuiuslibet maioris violentiae impetu perdidisse
CTh.4.20.2
Idem aaa. floro praefecto praetorio. professio uniuscuiusque inmutari contra statuta legum nostrarum pro calumniantium inconstantia et varietate non poterit. dat. iii kal. iun. constantinopoli antonio et syagrio conss. (382 mai. 30).
CTh.4.20.3 [=brev.4.18.2]
Apud acta imp. theodos. a. dixit: in omni cessione professio sola quaerenda est. idem dixit: in omni cessione sufficit voluntatis sola professio. dat. kal. mai. honorio n. p. et evodio coss.
interpretatio. quaecumque* aliquis alteri cesserit, profiteatur, se tantum rem cessisse vel causam, hoc est aut gestis aut scriptura aut testibus, et sola voluntatis illius professio pro omni firmitate sufficiat
CTh.4.20.4
Cessionis ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria et evidens cessio teneatur, hoc est, ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. quod si de vi et metu is qui cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam peragat actionem. (...........).
CTh.4.21.0. [=brev.4.19.0.] Quorum bonorum.
CTh.4.21.1pr. [=brev.4.19.1pr.]
Impp. arcad. et honor. aa. petronio vicario hispaniarum. quid iam planius, quam ut heredibus traderentur, quae in ultimum usque diem defuncti possessio vindicasset, etiamsi quod possit tribui de proprietate luctamen?
CTh.4.21.1.1 [=brev.4.19.1.1]
Constat autem, virum ab intestatae uxoris bonis, superstitibus consanguineis, esse extraneum, quum prudentium omnium responsa, tum lex ipsa naturae successores eos faciat.
CTh.4.21.1.2 [=brev.4.19.1.2]
Insuper etiam mansura perpetua sanctione iubemus, ut, omnibus frustrationibus amputatis, in petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa. dat. vi. kal. aug. mediolano, olybrio et probino coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
