Latin
Book 4, lines 4.1.281-4.1.284
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.281-284
Not analysed yet
interpretatio. omnes iudices specialiter admonemus, ut nullus, absentibus dominis, res eorum praesumat invadere, sed contra improbos homines omnia per personam iudicis vindicentur, salvo principali negotio. quod si quis se adversus absentem negotium habere causatur, et si, cui illi, qui peregrinantur, rem suam commiserint gubernandam, nec actor nec procurator eorum aut aliquis servorum ad dicendam causam domino aut absente aut non iubente cogatur, sed si quid eis fuerit sublatum, mox his, qui domino absente exclusi sunt, quum interpellaverint, reformetur. ipse vero dominus, si forte per negligentiam servorum res recepta non fuerit, quum de peregrinis redierit, possessionem suam momenti beneficio, etiamsi annus excesserit, nullatenus recipere prohibetur, sed restitutis in integrum omnibus, quae eo absente sublata sunt, integra causae actio proponatur, inter legitimas dumtaxat* et integra aetate personas: quia dignum est, ut contra malitiam eorum, qui praesentes sunt, taliter absentibus iubeamus esse consultum
CTh. 4. 22. 2 [=brev. 4. 20. 2]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. ad potitum vicarium urbis. quisquis neque vulgato rescripto neque adversario solenniter intimato possessorem quietum dominio suo huiusmodi terrore turbaverit, ea in perpetuum lite mulctetur, quam praeoccupaverit violentia, quum precibus poposcisset audiri. quae non minus etiam eum tenebit condicio*, qui, iudicis interlocutione suppressa, sub specie iudicati ius alienum improba temeritate pervasit, ita ut neuter reparationem interfecti hoc pacto semel negotii audeat postulare. si autem, habito plerumque colludio, curatores vel tutores minorum his rem debitam ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis alienae, sed illico quidem possessio ei, a quo est ablata, reddatur curatores autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio persequatur. dat. prid. id. oct. treviris, syagrio et eucherio coss.
interpretatio. quicumque* causam suam non ita agere voluerit, ut adversarium suum publice patefacta actione conveniat, et dominium possessoris illa ratione conturbaverit, ita negotio ipso careat, ut eam causam numquam* valeat reparare, qui prius rem voluit auferre, quam sperare a iudice, ut deberet audiri. similiter et ille omni causa privetur, qui iudicis ordinatione suppressa, iudicium se habere dicens, alienam possessionem sua praesumptione* pervaserit. quod si tutores etiam vel curatores minorum colludio aliquo pro eorum negotiis alienam rem sub ea, qua diximus, temeritate pervaserint, ut minorum causa depereat, nullum minoribus praeiudicium fieri ex tutorum vel curatorum temeritate permittimus, sed proprietatem suam sine dilatione recipiant; curatores autem vel tutores, amissis rebus suis, perpetuo exsilio deputentur