# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.285-289

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.285-4.1.289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.285

CTh.4.22.3 [=brev.4.20.3]
Imppp. valentin., theodos. et arcad. aaa. ad messianum comitem r. p. plerosque detectum est rem privatam nostram, quam publicatio celebrata quaesiverat, invasisse: quam nos a retentatoribus ereptam sociari iubemus aerario, punientes contumacius, quam decus publicum sinebat, erectos, ut, qui litem inferre potuissent, nollent exspectare iudicium ac spernerent victoriam, quam iustitiae praescripsisset eventus, et amplecterentur, quod dedisset audacia. cadat igitur lite, quisquis operiri noluerit litis eventum, et quod recipere lege potuisset, contempt+or examinis violentus amittat. illi vero, quos in tantum furorem provexit audacia, ut, quod iurgaturi apud examinis fidem sperare non possent, ante eventum iudicialis arbitrii illicita praesumptione* temerarent, aestimationem rei, de qua litigari convenerat, cogantur exsolvere. quod quidem etiam in privatis observandum negotiis generali lege sancimus. illud autem ab officio magnificentiae tuae cavendum esse decernimus, ut sacratissima domus nostra exspectare litem, non inferre cogatur, neque expetat, sed patiatur examen. dat. xviii. kal. iul. treviris, timasio et promoto coss.
interpretatio. cognovimus, rem fisci nostri violenter aliquos invasisse, sed nos evidenti lege praecipimus, ut, si quis aut fiscalem rem aut privatam ante sententiam a iudice prolatam invaserit et noluerit exspectare litis eventum, perdat negotium, qui contempsit* exspectare iudicium. ille vero, qui hoc praesumpsit* invadere, quod per iustitiam apud iudicem non poterat obtinere, habita aestimatione, talem rem aliam illi domino restituat, qualem noscitur ante iudicium pervasisse
CTh.4.22.4 [=brev.4.20.4]
Impp. arcad. et honor. aa. arriano consulari liguriae. legis iteranda sunt beneficia, quae tantum absentibus detulerunt, ut, si perturbatus possessionis status sit vel direptum aliquid, ad repetendum momentum redintegrationemque fortunae servis etiam praebeatur facultas, amicis praeterea, parentibus, proximis vel libertis. iudicem quoque absentium commoda tueri oportet atque in his, quae comprobantur ablata, celeri redhibitione consulere, nec iudicium dilatione suspendi. sub quocumque* igitur nomine vel titulo possidenti repetendi copia praebeatur, qui utendae rei habuit facultatem, ut, quae in militia constitutis vel absentibus erepta esse constiterit, sub cuiuslibet personae repetitione reddantur. dat. xv. kal. ian. mediolano, arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
