# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.290-299

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.290-4.1.299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.290

interpretatio. propter absentes legem volumus iterare, ut, quicquid fuerit iis a qualibet persona sublatum, totum amicis eorum vel proximis vel servis, quum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur: ut res, quam discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quousque redeat, vindicetur. quaecumque* autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui
CTh.4.22.5pr. [=brev.4.20.5pr.]
Iidem aa. petronio vicario hispaniarum. nec imperiale rescriptum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio cognitoris interpellare possessionis statum eo, qui rem tenet, absente permittitur, quia negotiorum merita partium assertione panduntur.
CTh.4.22.5.1 [=brev.4.20.5.1]
Vitia autem a maioribus contracta perdurant, et successorem auctoris sui culpa comitatur etc. dat. xv. kal. ian. mediolano, caesario et attico coss.
interpretatio. nec per principis praeceptionem, si a litigatore fuerit obtenta, nec per responsum iudicis, si fuerit interpellatus, absente domino possessio ullius auferatur, quia prius conveniri debet ille, qui possidet, et nisi inter praesentes iudicium dari non potest, nec negotium terminari. nam quicumque* alienam vel absentis rem crediderit occupandam, noverit, etiam heredes suos similiter pro hac auctoris praesumptione* obnoxios esse mansuros
CTh.4.22.6 [=brev.4.20.6]
Impp. honor. et theodos. aa. iuliano ii. proconsuli africae. momenti actio exerceri potest per quamcumque* personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepta petitio alteri obesse non debet, maxime quum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, quum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. dat. prid. non. mart. ravenna, constantio et constante coss.
interpretatio. ad recipiendum momentum, id est infra anni spatium cuiuslibet persona agere potest. si per obreptionem fuerit facta petitio, alterius parti praeiudicare non poterit. praeterea quum legitima persona non sit, nihil valeat actio contra aetatem minorem, quae contra curatorem suum potius debuit iusta ratione proponi
CTh.4.23.0. [=brev.4.21.0.] Utrubi.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
