# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.30-39

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.30-4.1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.30

CTh.4.2.1 [=brev.4.2.1]
Impp. arcad. et honor. aa. aureliano pf. p. filia, quae dote a patre suscepta matrimonio sociata est, intestato patre mortuo, si hereditatem velit adire cum fratribus, dotem, quam susceperat, miscere cogatur paternae substantiae atque ita in subeunda hereditate sociari cum fratribus. dat. prid. non. oct. constantinopoli, arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.
interpretatio. filia, si tempore nuptiarum a patre fuerit dotata, et postea pater intestatus moriatur, si in reliqua patris substantia vult cum aliis fratribus aequalis accedere, dotem vel quicquid accepit tempore nuptiarum hereditati paternae cum fratribus dividendam confundat. quod si noluerit, sit his, quae percepit, pro sua portione contenta
CTh.4.3.0. De carboniano edicto.
CTh.4.3.1 [=brev.4.3.1]
Imppp. valentin., theodos. et arcad. aaa. rufino pf. p. carbonianum edictum sub personis legitimis indubitato matrimonio, custodito partu et probata legitima successione defertur: scilicet ut in possessione novus heres locatus usque ad pubertatis annos sine inquietudine rebus utatur interdum alienis. dat. iv. kal. oct. constantinopoli, theodos. a. iii. et abundantio coss.
interpretatio. si quis moriens ex legitimo matrimonio praegnantem reliquerit uxorem, iubet lex, mulierem a propinquis, quo usque ad partum veniat, custodiri: quae quum legitimo tempore ediderit, is, qui natus fuerit, pro sua portione in patris hereditate succedat et usque ad quintum et decimum aetatis suae annum, quae a patre derelicta sunt, sine ullius repetitione possideat: futurum, ut suas postmodum per curatorem aut excipiat aut exserat actiones
CTh.4.4.0. De testamentis et codicillis.
CTh.4.4.1 [=brev.4.4.1]
Imp. constantinus a. et constantius caes. pf. u. in codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamenti septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur. si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. quod et in ceteris voluntatibus placuit observari. dat. xi. kal. ian. constantino a. vii. et constantio caes. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
