Latin
Book 4, lines 4.1.48-4.1.56
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.48-56
Not analysed yet
CTh. 4. 4. 3. 1 [=brev. 4. 4. 3. 1]
Nec patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suae praedixerit voluntati, quum quinque huic non ignari subscripserint testamento, licet non eisdem series fuerit recensita, sed hic, qui extremum disponit arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum.
CTh. 4. 4. 3. 2 [=brev. 4. 4. 3. 2]
Nec enim novum promulgamus, sed divi constantini sanctionem et inclytae recordationis sententiam patris serenitatis nostrae nostraque super huiusmodi causa, quae sunt ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, iis, qui extremas ordinant voluntates, haec esse servanda, ut et praesentes videant subscriptores, et ii, cur venerint, non ignorent, etiamsi iisdem scripturae continentia non fuerit intimata.
CTh. 4. 4. 3. 3 [=brev. 4. 4. 3. 3]
Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient testamentum, quum hoc auctorem prudentissimum iurisconsultorum non sit ambiguum scaevolam comprobasse. dat. xii. kal. april. arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.
interpretatio. si moriens, quum scribit aut dictat chartulam testamenti, praetermiserit forsitan vocabulum ponere, aut civilis, id est, quod quinque testium, aut praetorii iuris, quod septem testium erit subscriptione firmandum; aut si maiorem vel minorem testium numerum se testator in principio dixerit evocasse, usque ad quinque subscriptorum numerum, etiamsi non relegant testamentum, valere permissum est, ita ut, sicut minor numerus impedit voluntatem, sic, quicquid superfuerit, non noceat testamento: quia et lex ipsa constituit, quod superflua iuri impedire non debeant. hoc etiam observandum, ut testator signandum testibus offerat testamentum, nec ideo habeatur infirmum, si alicui de subscriptoribus testator aliquid legati nomine derelinquit
CTh. 4. 4. 4 [=brev. 4. 4. 4]
Iidem aa. africano pf. u. testamenta omnium ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reserventur, nec usquam permittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae vetustatis, quem si quis in hac urbe voluerit immutare, irritam tmoruorum videri faciet voluntatem. dat. vi. kal. oct. constantinopoli, caesario et attico coss.