# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.57-62

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.57-4.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.57

interpretatio. testamenta omnia vel reliquas scripturas apud censuales in urbe roma voluit publicari, hoc est, ut in reliquis regionibus apud curiae viros testamenta, vel quaecumque* scripturae actis firmari solent, gestorum allegatione muniantur. si vero mortuorum voluntates actis reservatae non fuerint, nihil valebunt
CTh.4.4.5 [=brev.4.4.5]
Impp. honorii et theodosii aa. edictum ad populum urbis constantinopolitanae et ad omnes provinciales. nolumus convelli deficientium scriptas iure ac solenniter voluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tanquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere. omnibus enim privatis et militantibus interdicimus, ne huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, quum scriptae iure ac solenniter deficientium exstiterint voluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur. nemo itaque relictus heres vel legibus ad successionem vocatus nostrum vel potentium nomen horrescat; nemo ferre testimonia in hunc modum vel suscipere gestis huiusmodi voces audeat nostro vel etiam privatorum potentium nomine. maneat arbitrium, quod vera et solennis scriptura commendat; excludatur, si quid adversus eam vel deficientis animum sub deferenda hereditate nostrae perennitati per testimonia non scripta et falso contexta asseveratur; nemo scriptis proprium auferat robur et non scriptis sub praetextu nostri vel potentium nominis ingerat firmamentum. dat. iv. id. mart. constantinopoli, theodos. a. vii. et palladio coss.
interpretatio. placuit, voluntatem defunctorum ea ratione servari, ut, si deficiens quis non perfecerit testamentum, non potest quicumque* pro perfecto uti, quod imperfectum resedit. nec admittit hanc testificationem principis clementia, si forte dicat aliquis: audivi morientem velle hoc principi vel etiam his personis, quae potestati adiunctae sunt, vel cuiuscumque* potentis taliter deputatum: hanc vocem admitti non patitur. et sicuti legitimas scripturas vel in suam personam vel in quascumque* alias potestates sive in privatos valere mandavit, ita imperfectam et sub tali testificatione prolatam penitus valere non voluit
CTh.4.4.6 [=brev.4.4.6]
Iidem aa. palladio pf. p. ne quis post diem mortis scriptis ante decennium testamentis praestetur assensus, nullisque penitus viribus scriptura huiusmodi tempore antiquata taxetur: praesertim quum, si voluntas continuata perstiterit, brevis mora sit, recentibus vetustatem innovare temporibus. vix enim fieri potest, ut per haec tempora, quae fidei amore contraximus, omnem testium conscientiam mors coniurata surripiat, et revera nefas est, ut antiquae deliberationis ordinatio voluntas postrema dicatur. dat. x. kal. iul. ravenna, dd. nn. honorio xii. et theodos. viii. aa. coss.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
