Latin
Book 4, lines 4.1.70-4.1.79
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 4.1.70-79
Not analysed yet
interpretatio. si quis per scripturam condiderit testamentum et postmodum sine scriptura, hoc est per nuncupationem suam iterandam crediderit voluntatem, vel si codicillis, quod est fideicommissum, potestatem heredi suo commiserit, ut, ex qua voluerit, testatoris ordinatione succedat: tunc in primordio adeundae hereditatis suam publicare non desinat voluntatem, utrum ex testamento, an per nuncupationem, an per fideicommissum hereditatem sibi eligat vindicandam. quod si prima electio eius fuerit superata, ad alteram ei transire non liceat: quia unius petitione concessa, de reliquis se noverit excludendum, quia una petitio alias aperte et evidenter excludit. extrema pars legis istius ideo non habetur scripta vel exposita, quia novella lege calcatur
CTh. 4. 5. 0. De litigiosis.
CTh. 4. 5. 1pr. [=brev. 4. 5. 1pr.]
Imp. constantinus a. ad provinciales. post alia: lite pendente illud, quod in controversiam devocatur, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus* vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri oportet, tanquam nihil factum sit lite nihilominus peragenda.
CTh. 4. 5. 1. 1 [=brev. 4. 5. 1. 1]
Quod si tutelae causa vertitur, post examen iudicis in supplementum pronuntiationis dentur arbitri, qui non iam arbitri, sed exsecutores putandi sunt etc. dat. kal. aug. basso et ablavio coss.
interpretatio. res, quae proposita actione repetitur, transferri a possidente ad alterum nullis contractibus potest; neque inde aliqua fieri scriptura permittitur, nisi prius lis, de qua agitur, fuerit iudicio definita
CTh. 4. 6. 0. De naturalibus filiis et matribus eorum
CTh. 4. 6. 2
. . . . . . . . . . . Ri fecit vel si ipsorum nomine comparavit, totum legitima suboles recipiat. quod si non sint filii legitimi nec frater consanguineus aut soror aut pater, totum fisci viribus vindicetur. itaque liciniani etiam filio, qui per rescriptum sanctissimum dignitatis culmen ascendit, omnis substantia auferatur et secundum hanc legem fisco adiudicetur, ipso verberato compedibus vinciendo, ad suae originis primordia redigendo. lect. iii k. mai. carthagine nepotiano et facundo conss. (336 apr. 29).