# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.82-88

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.82-4.1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.82

CTh.4.6.4 [=brev.4.6.1]
Imppp. valentin., valens et grat. aaa. ad ampelium pf. u. placuit, manentibus ceteris, quae de naturalibus liberis constantinianis legibus cauta sunt, haec tantummodo temperare, ut is, qui heredem heredesve filios ex legitimo matrimonio vel nepotes, qui filiorum loco habendi sunt, patrem quoque matremve dimittit, si ex consortio cuiuslibet mulieris naturales susceperit, unam tantum bonorum suorum et hereditatis unciam naturalibus vel mulieri donandi aut relinquendi habeat facultatem. si quis vero nullo ex his, quos excipimus, superstite morietur, atque ex muliere, quam sibi adiunxerat, naturalem pluresve dimittet, usque ad tres tantum, si volet, uncias tam in mulierem quam in naturales, quo maluerit iure, transscribat. dat. xvii. kal. sept. contionaci, gratiano a. ii. et probo coss.
interpretatio. observandum de naturalibus filiis lex ista constituit, ut, si quis habens ex legitimo matrimonio filios vel filias, sive masculos nepotes ex filiis, vel patrem aut matrem ex quacumque* muliere, id est ingenua nata vel facta susceperit naturales, non amplius quam unciam unam de facultatibus suis noverit naturalibus conferendam. nam si defuerint ex omni parte personae superius nominatae, tunc naturalibus filiis vel mulieri, de qua nascuntur, tres uncias tantum, non amplius noverit, quisquis ille est, se posse conferre
CTh.4.6.5
Impp. arcadius et honorius aa. petronio vicario hispaniarum. legibus constantini et genitoris nostri praeceptis edocti praecipimus, ut exclusis naturalibus filiis ad fiscum transferatur, quod ab ipsorum persona decidit, sin ci .... cipitur, et omne, quod legitimis competit, legis .... tia non negatur. dat. iiii k. mai. mediolano caesario et attico conss. (397 apr. 28).
CTh.4.6.6
Idem aa. et theodosius a. anthemio praefecto praetorio. damus patrum arbitrio, si tamen legitima prole careant nec filios vel nepotes ex filio matremve habeant, naturales filios, quos ex quolibet susceperint contubernio, eorumve matrem, tres usque bonorum suorum uncias largitate prosequi seu ultima voluntate: matre vero vel ceteris personis, quae ex iustis? sunt, hoc est legitimis filiis vel nepotibus ex filio uno pluribusve existentibus, pater bonorum suorum unam tantum unciam naturalibus filiis eorumque genetrici largiendi vel relinquendi habeat potestatem. dat. id. nov. constantinopoli stilichone ii et anthemio conss. (405 nov. 13).

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
