# Theodosii Imperatoris Codex 4.1.89-96

Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex, Book 4, lines 4.1.89-4.1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/theodosian-code/theodosii-imperatoris-codex/4.1.89

CTh.4.6.7
Impp. theodosius et valentinianus aa. ad bassum praefectum praetorio. naturalium his nomen sancimus imponi, quos sine honesta celebratione matrimonii procreatos legitima coniunctio fuderit in lucem; servos autem ex ancillae utero ipso iure generari patet, quamvis per vim naturae ne illis quidem possit naturalium nomen auferri. in hereditariis tamen cor........... naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia computantur. quod si aut de ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialis in hereditatis supputatione non veniat, sed de eo, quod supra donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure debetur. quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur. (426....).
CTh.4.6.8 [=brev.4.6.2]
Impp. theodos. et valentin. aa. hierio pf. p. post alia: naturales liberi eorumque matres nec parentum arbitrio in successionibus ceterisque modis, quibus rei mobilis vel immobilis dominium confirmatur, passim et sine legis distinctione congrua permittantur, nec tamen legis, quae nuper lata est, asperitate premantur, quum satis sit, eos secundum priorem constitutionem, aut exstantibus iustis liberis aut etiam non exstantibus, id tantum consequi, si patris deferatur arbitrio, quod per eam iusta moderatione decretum est; ceteris, quae de eorum matribus, libertis libertinisque per novam constitutionem decreta sunt, in sua manentibus firmitate. dat. x. kal. mart. constantinopoli, tauro et felice coss.
interpretatio. haec lex interpretatione non indiget, quia ad hoc solum intromissa est, quia posterior omnibus est et priorem, quae a posteriore damnata fuerat, confirmavit
CTh.4.7.0. De manumissionibus in ecclesia.
CTh.4.7.1pr. [=brev.4.7.1pr.]
Imp. constantinus a. osio episcopo. qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas romana solennibus decursis dari consuevit. sed hoc dumtaxat* iis, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari.

---

Theodosian Code, THEODOSII IMPERATORIS CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/theodosius.html.
